O mirandam et laudandam mutationem dexterae excelsi quam in beatis martyribus quarum venerandam recolimus memoriam domine Jesu Christe misericorditer ostendisti pro qua debitas tibi grates referentes...
O quam miranda est potentia salvatoris in meritis beati Aegidii confessoris qui apud deum et homines dignus memoria cum sanctis jam aeterna tripudiat in gloria
Praecelsi confessoris Christi tam meritis quam nomine Magni natalis assunt nobis festa diei qua deposita gravi carnis hujus sarcina aeterna laboris sui gaudens adeptus est praemia unde nunc ejus...
Post transacta trium et septuaginta annorum curricula beatus Magnus meritis aetate et sanctitate plenus ex hujus incolatu vitae mortalis Christo vocante ad aeterna transivit gaudia patriae caelestis...
Trinitati laus aeterna Anna die hodierna tendit ad superna gaudia regnat et exsultat cum beatis cujus sacratissimi ventris fructus amabilis factus est reclinatorium aureum trinitatis
O Christe flos convallium te laudibus extollimus quod hanc ornasti virginem palmis quoque martýrii | Haec prudens fortis sapiens fidem professa libere pro te dira supplicia excepit imperterrita | Sic...
Fulget coruscans ut sidus exuberans candens eus quem missus inter omnibus praedicat gentes lumen verum sanctium repleatur quem omnes cunctis mirabilibus prodigiorum gestans quem miraculus | Hic est...