Genre: 
Full text: 
Insigne festum Juliani martyris quo cara stringens virginis consortia caelos adeptus fit supernus incola plebs dicatae multitudo personet fidesque plena singulorum nuntiet | Hic Julianus sorte claro germine cives togate urbes antiochiae inbutus omne disciplinae artium in lustre pignus unicum parentibus vitam gerebat consecraret moribus | Quibuis novenis annis recussibus spem cum serendae prolis in se ostenderet ad sunt parentes jure nuptum suggerunt quos liberorum casta procreatio avos perenni consecraret nomine | Sed ecce Christi servus ad deum ugit septem diebus noctibus que pervigil quid ipse dicat quid velit jam consulit ad est deus docet fidelem servulum jubens salutis ad peti conubium | Firmantus idem gratiae oraculis surgit parenti laetior consentiens ex more virgo tunc puella quaeritur mox Basilissa sorte huic disponditur decus decori compar hic adjungitur | Adest est ipse nuptiarum jam dies urbis vocata multitudo convenit plebes vicinae civitatum confluunt urbana laetae concinentes cantica amore carnis praestrepentes cimbala | Sparsis sonorum musicis conventibus melos per omnem civitatem personant cantus sonora concrepabant organa lyrae strepentes tinnebant cordulae cavit plateae praestrepebant citharis | Sed haec beatus gestiens contemnere mentem futurae praeparat victoriae ad ipse victor tradita cum virgine intrant sancratum jam tori cubiculum illic reclines contuentur mox deum | Sed prima virgo dona sentit munerum quibus beati mox odoris nectare thori refusa jam sacrata horresceret hinc fundamenta contremescunt lectuli et luce clara innovantur caelibes | Fulgore jam post hinc prae euntem lampadum rex Christus illis luce clara ostenditur chori angelorum vel sacrarum virginum visu salutis intuentur cernuo jam tunct foventur tunc docentur amplius | Hoc sacrosancto provocati munere junguntur ambo juncione spiritus et carnis actum nescientes lubricum tenent beatum caelibes conubium quo spirituales proferant partus deo | Functis de inde protinus parentibus claro superstites liberorum nomine fundos domos que praediorum dividunt quibus virorum virginumque fulgida dicanda Christo consecrant caenobia | Sed palma florens Juliani martyris decem virorum milibus praetenditur idem paterno quos regebat ambitu hic et choreis Basilissa virginum stipata floret gratia carismatum | Erat futuro martyri hoc proprium cum sancrosancta Basilissa conjuge ut oris ejus igne tactus quispiam statim supernam consecutus gratiam terrena linquens stringeret caelestia | Sic docentes plebium frequentiam sic multa Christo consecrantes milia duae lucernae candelabra impositae lucent sereno claritatis lumine fulgent perenni gratiarum lampade | Hinc Basilissa commonente virgines columna lucis eminens apparuit stili beatam scriptionem praeferens quae deputata virginum frequentiam deo placente praedicaret fulgidam | Sui precatus virgo vota obtinens praemittit omnes ad locandas virgines caelistis aulae in beato sidere quas ipse claro fine mortis adsequens orationi incubans defungitur | Jam passionis inquo ande gloriam fides beati Juliani provocat quam Marcianus nuntiatam non ferens omnes fideles martyrum sacri choros flammis peruri per satellem praecipit | Ast Julianum quem rebellem pertulit jubet suspendi verberari fustibus sed unus ex his caesor ausus pestifer sacrata diris membra tundens ictibus carens ocelli ultus est mox lumnie | Quem Julianus carne corde illuminans Vhristo futurum praeparabit martyrem ad ipse tractus per plateas dicitur torquendos omnis saevitatum pondere paenis que diris vulnerandus acriter | Jam turbulenta praesidalis optio sanctum cruentis vinxerat doloribus et ecce tractus martyr ad locum venit quo dulce pignus educatur praesidis Celso vocatus celsius vocabulo | Qui visionis glorioso lumine Christi fidelem cominus mox intuens fixosque vultus dirigens in martyrem stupet polorum legiones candidas blandis beatum consolari affatibus | Hoc rursus idem cernit aucta gloria caputque supra martyris coronulam gemmis coruscam ponderantes auream trium virorum aureolis vultibus melos supernum concrepabant suavius | Talique visu ipse quippe cantica quae harmonia concinebat suavior miratur idem vestibus depositis cursu petivit martyrem dei celer se christianum corde et ore profitens | Subtractus ex hinc martyris vestigia calore Christi jam sacerde osculat plagas relambit sacra lingit vulnera se Juliani profitens ad sancta nomen parentur vel honorem abnegans | Mox nuntiorum contabescunt tedio mater paterque in dolore tabidi funebre factum non ferentes filii clamore terras luctuoso compluunt plangunt gemunt que consolari nequeunt | Sed ecce rursus praesidis fremens furor prolem jubet disgregari a martyre frustratur actus jussionis inmodae videns quod quisque vellet profici contracta vultus bajularet brachia | Hinc noxiali claudit ambos carcere quo furva essent tota caeca et fetida sed sidus illic lucis almae splenduit et luminoso nectar adit carceri locus que horrens fit beatis clarior | Quod rite factum pertremescunt milites et lumen hujus contuentes gratiae conversa Christo corda votis offerunt sternuntur almis martyris vestigiis Christum honorant nomen ejus praedicant | His convocatis ad fidem custodibus bis dena eorum conflagrarunt pectora septem fideles stirpe clara proditi quos sacra Christo vinxerat germanitas claro utebantur hi magistro Antonio | Doctore tali prae eunte angelo petunt ovantes claustra dira carceris quibis beati consedebant martyres statimque florens Celsius vel milites baptisma Christi consequuntur candidum | Hinc agmen unum christiani dogmatis facti magistro Juliano Antonio uno tenentur mancipiati vinculo unius acti carceris custodiam finire vitam cum triumpho exaestuant | Fides probata Juliani martyris probanda signis rursus et virtutibus corpus sepulcro mancipandum susciat plebe obstupente vel trementem insignia terrena vincens vincit et mox tartara | Sed ecce surgens voce clamans intonat accepta esse vota Christo martyris cujus precatu glorioso munere infernus omnis contremescens palluit vivum reportans quem tenebat mortuum | Truces ministros inferorum viderat quorum ducatu pronior per tartara deductus ipse hinc abysso haeserat hinc sorte mortis liberatus exiens Christum fatetur Julianu nectitur | Qui consecutus gratiam baptismatis athleta Christi fortis idem factus est fide novatus caritate fervidus ex sacramento dictus Anastasius agonis arce cum beatis utitur | Aurora fulgens jam diem reduxerat paratae paena nuntiantur praesidi cupae minaces jam repletae sulphure pisicisque stuppae copia bituminum suscepta membra non perurunt martyrum | Flamis cremandi mrtyres depositi adstante vulgo plebis er frequentia probantur igne mox ut aurum fulgidum clamore uno concrepantes singuli melos ab igne carminis Davidici | Consumptus ignis gloriosos martyres ostendit aucta dignitatis gloria tantaque rei comprobans miraculum praeses quod ante Marcianus sponderat matrem beato tradit idem Celsio | Haec commorata promptior cum filio gratos odorum nare fructus excipit hinc suavitatis jam refecta nectare oblivionem mox dolorum sustinet confessa Christum laeta corde et corpore | Quae tincta fontis sacrosancti gurgite et prole nata sua a patre filio calore fervens christiani nominis se persequentes caecitate percutit thronum que casta conjugale abnuit | Tunc marcianus hoc suorum funere percussus adstans excipit vulnus novum nam voce clara imprecatu martyrum submersa templi pulchritudo deperit templumque ipsum terrae hiatus absorbuit | Ab hinc atrox jam praesidis minax furor santcis crematis et peremptis caeteris mox Juliano et beato Celsio cutem revulsit gloriosi verticis quos et ferarum mox subegit morsibus | Hinc jam theatro intromissi martyres cum noxiali perditorum agmine mixto mucronis enecantur verbere sed canditato ad probantur sanguine munus piorum massa rubra corporum | Nam quisque supra corporis sui thecam apparuere christiano cae tui in virginali dedicato stigmate quorum cruor late respersus probat haec ipsa terra quo operire nesciat | Horum beata jam sepulta corpora fundunt perennem de sepulchris gurgitem ex cujus undis fons sacratus gratiae impletur amplis cursibus lymphaticis quibus stupenda prodeunt miracula | Illic sacrato functionis tempore natalis horum baptizandi confluunt decem leprosi mox salutis perferunt hinc vox tremenda de supernis intonat fides meretur Juliani haec omnia | Jam jam beate martyr audi supplices jam Juliane confoveto servulos et advocatus martyrum consortio fave redemptis languidis jam subveni adversa pellens et secunda impertiens
Fulltext source: 
E-Mah Cod. 30 173
Notes: 
Randel 385-15