Genre: 
Full text: 
Quem invisibiliter sequitur ecclesia | Deus visibiliter facit mirabilia | Confessorum jugiter vigilat custodia | Per quos mirabiliter operatur gratia | Lumbos cinxit sanctus iste et lucernam tenuit | Pro te mundum sprevit Christe et carnem cohibuit | Hinc angustam viam vitae fortiter arripuit | Et in vitiorum lite bravium obtinuit | In te Christus firmat templum spiritali quadratura | In decorum dat exemplum invisibili structura | Tu splendorem praestas ecclesiis miraculis et signis variis | Tu corruscas virtutum radiis tu protegas nos ab insidiis
Fulltext source: 
AH, vol. 9, no. 394;