Genre: 
Full text: 
Princeps astrigeram genitor qui tu regis aulam kyrie eleison principium mundi stas et qui terminus ipsi kyrie eleison verbo cuncta creans quaeque et confusa reformans kyrie eleison qui genus humanum relevas peccamine lapsum Christe eleison et veteris maculae fuscum qui diluis Adae Christe eleison aqua vipereum dissolvens arte venenum Christe eleison arbor erat magnae nobis tunc causa ruinae kyrie eleison arbor erit justae nunc restauratio vitae kyrie eleison cujus in articulis nos mundet conditor orbis idcirco ingenito simul et per tempora nato pneumate magnificas cum sancto pangimus odas kyrie eleison
Fulltext source: 
E-SAu (Salamanca) Universidad, Archivo y Biblioteca Ms 2637; AH vol.47, #34;