Full text: 
Corde natus ex parentis ante mundi exordium alpha et o cognominatus ipse fons et clausula omnium quae sunt fuerunt quaeque post futura sunt saeculorum saeculis O beatus partus ille virgo cum puerpera edidit nostram salutem feta sancto spiritu et puer redemptor orbis sacratum protulit saeculorum saeculis Psallat altitudo caeli psallant omnes angeli quidquid est virtutis usquam psallat in laudem dei nulla linguarum silescat vox et omnis consonet saeculorum saeculis Ecce quem vates vetustis concinebant saeculis quem prophetarum fideles paginae spoponderant emicat promissus olim cuncta collaudent eum saeculorum saeculis Te senes et te juventus parvulorum te chorus turba matrum virginumque simplices puellulae voce concordes pudicis perstrepant concentibus saeculorum saeculis Tibi Christe sit cum patre hagioque spiritu hymnus melos laus perennis gratiarum actio honor virtus victoria regnum aeternaliter saeculorum saeculis
Genre: 
Mass

Sequence

Notes: 
AH 50, 26