Full text: 
Veni creator spiritus mentes tuorum visita imple superna gratia quae tu creasti pectora Qui paracletus diceris donum dei altissimi fons vivus ignis caritas et spiritalis unctio Tu septiformis munere dextrae dei tu digitus tu rite promisso patris sermone ditans guttura Accende lumen sensibus infunde amorem cordibus infirma nostri corporis virtute firmans perpeti Hostem repellas longius pacemque dones protinus ductore sic te praevio vitemus omne noxium Per te sciamus da patrem noscamus atque filium te utriusque spiritum credamus omni tepomre Praesta pater piissime patrique compar unice cum spiritu paraclito regnans per omne saeculum
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: 
Notes: 
AH 50, 144