Genre: 
Full text: 
Rex omnipotens die hodierna | Mundo triumphali redempto potentia | Victor ascendit caelos unde descenderat | Nam quadraginta postquam surrexerat | Diebus sacris confirmans pectora | Apostolorum pacis cara relinquens oscula | Quibus et dedit potestatem laxandi crimina | Et misit eos in mundum baptizare cunctas animas | In patris et filii et sancti spiritus clementia | Et convescens praecepit eis ab Jerusalem | Ne abirent sed exspectarent promissa munera | Non post multos enim dies mittam vobis spiritum paraclitum in terra | Et eritis mihi testes in Jerusalem Judaea sive Samaria | Et cum hoc dixisset videntibus illis elevatus est et nubes clara | Suscepit eum ab eorum oculis intuentibus illis aera | Ecce stetere amicti duo viri in veste alba | Juxta dicentes quid admiramini caelorom alta | Jesus enim hic qui assumptus est a nobis ad patris dexteram | Ut ascendit ita veniet quaerens talenti commissi lucra | O deus maris poli arvi hominem quem creasti fraude subdola | Hostis expulit paradiso et captivatum secum traxit ad tartara | Sanguine proprio quem redemisti deo illuc et provehis unde prius corruit paradisi gaudia | Da nobis quaesumus sempiternam requiem judex cum veneris judicare saecula in sanctorum patria | In qua tibi cantemus omnes alleluia
Fulltext source: 
Graduale Nitriensis
Notes: 
Full text by Rastislav Luz