Full text: 
Sancti spiritus adsit nobis gratia Quae corda nostra sibi faciat habitaculum Expulsis inde cunctis vitiis spiritalibus Spiritus alme illustrator hominum Horridas nostrae mentis purga tenebras Amator sancte sensatorum semper cogitatuum Infunde unctionem tuam clemens nostris sensibus Tu purificator omnium flagitiorum spiritus Purifica nostri oculum interioris hominis Ut videri supremus genitor possit a nobis Mundi cordis quem soli cernere possunt oculi Prophetas tu inspirasti ut praeconia Christi praecinuissent inclyta Apostolos confortasti uti tropaeum Christi per totum mundum veherent Quando machina per verbum suum fecit deus caeli terrae marium Tu super aquas futurus eas numen tuum expandisti spiritus Tu animabus vivificandis aquas fecundas Tu aspirando das spiritales esse homines Tu divisum per linguas mundum et ritus adunasti domine Idolatras ad cultum dei revocas magistrorum optime Ergo nos supplicantes tibi exaudi propitius sancte spiritus Sine quo preces omnes cassae creduntur et indignae dei auribus Tu qui omnium saeculorum sanctos qui nominis docuisti instinctu amplectendo spiritus Ipse hodie apostolos Christi donans munere insolito et cunctis in audito saeculis Hunc diem gloriosum fecisti
Genre: 
Mass

Sequence

Fulltext source: 
Graduale Nitriensis
Notes: 
Rastislav Luz