Full text: 
Stirpe Maria regia | Procreata regem generans Jesum | Laude digna angelorum sanctorum | Et nos peccatores tibi devotos intuere benigna | Tu pios patrum mores ostentas in te sed excellis eosdem | Patris tui Salomonis in te lucet sophia et Ezechiae apud deum cor rectum sed numquam in te corrumpendum | Patris Josiae adimplevit te religiositas summi etiam patriarchae te fides totam possedit patris tui | Sed quid nos istos recensemus heroas | Cum natus tuus omnes praecellat illos atque cunctos per orbem | Nos hac die tibi gregatos serva virgo in lucem mundi qua prodisti paritura caelorum lumen
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: 
Fulltext source: 
CH-E 121