| 008378 H | Quod chorus vatum venerandus olim spiritu sancto cecinit repletus in dei factum genetrice constat esse Maria | Haec deum caeli dominumque terrae virgo concepit peperitque virgo atque post partum meruit manere inviolata | Quem senex justus Simeon in ulnis in domo sumpsit domini gavisus hoc quod optavit proprio videret lumine Christum | Tu libens votis petimus precantum regis aeterni genetrix faveto clara quae celsi retinens Olympi regna petisti | Sit deo nostro decus et potestas sit salus perpes sit honor perennis qui poli summa residet in arce trinus et unus |
| 006759.1 R | Gaude gaude gaude Maria virgo cunctas haereses sola interemisti quae Gabrielis archangeli dictis credidisti dum virgo deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti |
| g03112a GrV | Quae manet intacta post partum virgo Maria per tua transivit viscera nata pia |
| ah08047 Sq | Virgo es sacra o genitrix Maria stella maris et fulgida | Te famina olim jam vatum dixerant venturam | Ex Jesse egressa radice puerpera Dominum paritura | Nec non et regia Davidis prosapia fulgens ut sol et luna | Hodie te virgo benigna caelorum reboat agmina mundo natum | Atque tellus rite globosa omnium recinunt laudiflua cantica | Quae polorum viscera sacra regem gestans in tua | Ante partum virgo refulgens et post partem integra | Tu nostra laxa vincula dira o regina virginum lucerna | Pro nobis roga filium alta Deum pium sedulo sub astris | Ut suos famulos conservet protegat ac foveat | Donando misertus caelorum regna semper praeclara per saecula cuncta | Atque eo carmina modulemur sacra in gloria | Gaudentes aeterna diu viventes ac jucundantes per tempora longa Amen |
| 002925 A | Gaude Maria virgo cunctas haereses sola interemisti quae Gabrielis archangeli dictis credidisti dum virgo deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti alleluia |
| ah54104 Sq | In excelsis canitur nato regi gloria | Per quem terrae redditur et caelo concordia | Jure dies colitur Christi natalitia | Quo nascente nascitur novae legis gratia | Mediator nobis datus in salutis pretium non naturae sed reatus refugit consortium | Non amittit claritatem stella fundens radium nec Maria castitatem pariendo filium | Quid de monte lapis caesus sine manu nisi Jesu qui de regum linea | Sine carnis opere de carne puerperae processit virginea | Solitudo floreat et deserum gaudeat virga Jesse floruit | Radix virgam virga florem virgo profert salvatorem sicut lex praecinuit | Radix David typum gessit virga matris quae processit ex regali semine | Flos est puer nobis natus jure flori comparatus prae mira dulcedine | In praesepi reclinatur cujus ortus celebratur caelesti praeconio | Caeli cives jubilant dum pastores vigilant sub noctis silentio | Cuncta laudes intonant super partum virginis | Lex et psalmi consonant prophetarum paginis | Angelorum et pastorum stellae simul et magorum concordant indicia | Reges currunt orientis ad praesepe vagientis gentium primordia | Jesu puer immortalis ex aeterno temporalis nos ab hujus vitae malis tu potenter erue | Tu post vitam hanc mortalem sive mortem hanc vitalem vitam nobis immortalem clementer restitue |
| ah50155 H | Qui sine peccato templi est oblatus ad aram a nobis clemens crimina quaeque demat | Quod chorus vatum venerandus olim spiritu sancto cecinit repletus in dei factum genetrice constat esse Maria | Haec deum caeli dominumque terrae virgo concepit peperitque virgo atque post partum meruit manere inviolata | Quem senex justus Simeon in ulnis in domo sumpsit domini gavisus ob quod optatum proprio videret lumine Christum | Tu libens votis petimus precantes regis aeterni genetrix faveto clara quae celsi retinens Olympi regna petisti | Sit deo nostro decus et potestas sit salus perpes sit honor perennis qui poli summa residet in arce trinus et unus |
| g00292a CmV | Post partum virgo (...) |
| 006759 R | Gaude Maria virgo cunctas haereses sola interemisti quae Gabrielis archangeli dictis credidisti dum virgo deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti |
| 006163b V | Virgo Maria ante partum virgo in partu virgo post partum |