Genre:
Full text:
Quod chorus vatum venerandus olim spiritu sancto cecinit repletus in Dei factum genitrice constat esse Maria | Haec deum caeli dominumque terrae virgo concepit peperitque virgo atque post partum meruit manere inviolata | Quem senex justus Simeon in ulnis in domo sumpsit domini gavisus hoc quod optavit proprio videret lumine Christum | Tu libens votis petimus precantum regis aeterni genitrix faveto clara quae celsi retinens olympi regna petisti | Sit Deo nostro decus et potestas sit salus perpes sit honor perennis qui poli summa residet in arce trinus et unus
Feast:
Fulltext source:
ah02028
CAO sources:
SL
CAO:
8378
Text submitted by: