Full text: 
Summi regis archangele Michael intende quaesumus nostris precibus te namque profitemur esse supernorum principem civium tu deum obsecra pro nobis ut mittat auxilium miseris principalis est potestas a domino tibi data peccantes salvificare animas idem tenes perpetui potentiam paradisi omnes civis te adorant superi tu in templo dei turibulum aureum visus es habuisse manibus inde scandens vapor aromatum plurimus pervenit ante conspectum dei quando cum dracone magnum permisisti proelium faucibus illius animas crucisti plurimas hinc maximum agebatur in caelo silentium milia milium dicebant salus regi domino audi nos Michael angele summe huc parum descende de poli sede nobis ferendo opem Domini atque levamen indulgentiae tu nostros Gabriel hostes prosterne tu Raphael aegris affer medelam morbos absterge noxas dilue nosque fac interesse gaudiis beatorum
Genre: 
Mass

Sequence

Fulltext source: 
Graduale Nitriensis
Notes: 
Rastislav Luz