ah54143

Full text: 
Mane prima sabbati surgens dei filius nostra spes et gloria | Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa victoria | Cujus resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia | Resurgentis itaque Maria Magdalenae facta est praenuntia | Ferens Christi fratribus ejus morte tristibus exspectata gaudia | O beati oculi quibus regem saeculi morte jam deposita prima est intuita | Haec est illa femina cujus cuncta crimina ad Christi vestigia ejus lavit gratia | Quae dum plorat et mens orat facto clamat quod cor amat Jesum super omnia | Non ignorat quem adorat quid precetur sed deletur quod mens timet conscia | O Maria mater pia stella maris appellaris operum per merita | Matri Christi coaequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita | Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix laetitiae primordia fuderunt in ecclesia | Illa enim fuit porta per quam salus est exorta haec resurgentis nuntia mundum replet laetitia | O Maria Magdalena audi vota laude plena apud Christum chorum istum clementer concilia | Ut fons summae pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia | Amen dicant omnia
Genre: 
AH volume: 
54
AH item number: 
143

Concordances in the Cantus Index network