Genre: 
Full text: 
Veni sancte spiritus et emitte caelitus lucis tuae radium | Veni pater pauperum veni dator munerum veni lumen cordium | Consolator optime dulcis hospes animae dulce refrigerium | In labore requies in aestu temperies in fletu solatium | O lux beatissima reple cordis intima tuorum fidelium | Sine tuo numine nihil est in lumine nihil est innoxium | Lava quod est sordidum riga quod est aridum sana quod est saucium | Flecte quod est rigidum fove quod est frigidum rege quod est devium | Da tuis fidelibus in te confidentibus sacrum septenarium | Da virtutis meritum da salutis exitum da perenne gaudium