Genre: 
Full text: 
Gaude Sion quod egressus a te decor et depressus tui fulgor speculi | Rediviva luce redit o et alpha quod accedit jam in fine saeculi | Poma prima primitivos deus sanctos adhuc vivos vidit in cacumine | Ut extremos addat primis quamvis stantes nos in imis suo visit lumine | Sed prae multis te respexit odor tuus hunc allexit et sapor et puritas | Ut de regum ramis nata juste vere sit vocata tu dei saturitas | Gaudent astra matutina quod in hora vespertina ortu novi sideris | Caeli sidus illustratur in quo terrae designatur novi signum foederis | Vere sidus tu praeclarum quod a sole differt parum et luna lucidius | Tu quod sole sis amicta carne probat hic relicta lucis tuae radius | O quam dignis luces signis vasa rapis a malignis possessa daemoniis | Leprae mundas labe tactos claudos ponis et attractos in pedum officiis | Quod negatum est naturae tu virtutis agis jure et potes ex gratia | Vita functos tu reducis caecis raddis membra lucis et membrorum spatia | Eia mater nos agnosce libro vitae nos deposce cum electis inseri | Ut consortes tuae sortis et a poenis et a portis eruamur inferi
AH volume: 
55
AH item number: 
120