In finem psalmus David | Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exsultabit vehementer | Desiderium cordis ejus tribuisti ei et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum | Quoniam...
Confitemini domino filii Israel quia non est alius deus praeter eum ipse liberavit nos propter misericordiam suam aspicite quae fecit nobiscum et enarremus omnia mirabilia ejus alleluia
Mons Gargane noli timere quia ego sum Michael archangelus missus sum a domino aedificare templum ejus ubi saxa panduntur et peccata hominum dimittuntur