Full text: 
Lauda Jerusalem Dominum lauda Deum tuum Sion Quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te Qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te Qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo ejus Qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit Mittit crystallum suam sicut buccellas ante faciem frigoris ejus quis sustinebit Emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus ejus et fluent aquae Qui annuntiat verbum suum Jacob justitias et judicia sua Israel Non fecit taliter omni nationi et judicia sua non manifestavit eis Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum Amen
Genre: 
Office

Psalm