Genre: 
Full text: 
In voluntate tua domine universa sunt posita et non est qui possit resistere voluntati tuae tu enim fecisti omnia caelum et terram et universa quae caeli ambitu continentur dominus universorum tu es
Fulltext source: 
Graduale Romanum