Full text: 
Veni Creator Spiritus mentes tuorum visita Imple superna gratia quae tu creasti pectora Qui diceris Paraclitus Altissimi donum Dei fons vivus ignis caritas et spiritalis unctio Tu septiformis munere digitus paternae dexterae Tu rite promissum Patris sermone ditans guttura Accende lumen sensibus infunde amorem cordibus infirma nostri corporis virtute firmans perpeti Hostem repellas longius pacemque dones protinus ductore sic te praevio vitemus omne noxium Per te sciamus da Patrem noscamus atque Filium teque utriusque Spiritum credamus omni tempore Deo Patri sit gloria et Filio qui a mortuis surrexit ac Paraclito in saeculorum saecula Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse