Placuit divinae providentiae egregiam hanc urbem matris suae habitaculo decorare quatenus dum a populo frequenter veneraretur in terris opem suae intercessionis de caelis sibi gaudeant advenire
Placuit divinae providentiae egregiam urbem matris suae habitaculo decorare ut dum a populo frequenter veneratur in terris opem suae intercessionis de caelis gaudent advenisse
Ave clara stella maris in lucem mundi probaris exorta divinitus Euge tuae claritatis lux umbrosae vetustatis patrum fugat gemitus In ortu tuo jucundo toti fuit orta mundo salus et salvatio Per te...
Beatus Januarius orabat dicens domine Jesu Christe qui me ex utero matris usque hanc horam custodire dignatus es adhibe solitam pietatis tuae custodiam et libera me de ferventis fornacis incendio
Ibat Jesus in civitatem quae dicitur Naim et ibant discipuli ejus cum eo et turba copiosa cum autem appropinquaret portae civitatis ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae
Ibat Jesus in civitatem Naim et ibant discipuli ejus cum eo et turba copiosa cum autem appropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae