Full text: 
Sancti baptistae Christi praeconis sollemnia celebrantes moribus ipsum sequamur ut ad viam quam praedixit assecla suos perducat devoti te sanctissime hominum amice Jesu Christi flagitamus ut gaudia percipiamus apparens quae Zachariae Gabriel repromisit qui tuam celebrarent obsequiis nativitatem ut per haec festa aeterna gaudia adipiscamur qua sancti dei sacris deliciis laeti congaudent tu qui praeparas fidelium corda ne quid devium vel lubricum deus in nobis inveniat te deposcimus ut crimina nostra et facinora continua prece studeas absolvere placatus ut ipse suos semper invisere fideles et mansionem in eis facere dignetur et agni vellere quem tuo digito mundi monstraveras tollere crimina nos velit induere ut ipsum mereamur angelis associi in alba veste sequi ad portam clarissimam amice Christi Joannes
Genre: 
Mass

Sequence