Full text: 
Diem festum Bartholomei Christi amici fratres excolite dignis preconiis ejus obtentu coeli quo mercamini sedibus perfrui ilic indipe populis predicat evangelium qui dediti vitiis vacabant idolatriae quos instruens sanctus apostolus jussit frangere idola atque Christo facere templa et dieniones quos adoravere fecit longius abire ubi essent invia terrae mundat leprosos saluti pristine et reddit egros vestivit caecos praesenti lumine fecitque sanos oratio ejus paralyticos erigit atque curat energumenos jam indici natam regis diu lunaticam sola prece salvam fecerat convertit regem populumque ejus sacris fontibis expiaverat promittens illis quod non vidit homo nec ascendit in cor hominis per meca sic praedicans tempora vestimenta illius non fuerant sordida nocturno vigilarat tempore similiter diurno in dei laudamine post talia miracula occisus migravit ad Christum perenni in regno semper jucturus hic veniet judicii in die cum deo hominum secreta per ignem judicaturus quaesumus te Barlholomee ex orantes ut detergas nostra hic facinora quatenus utamur praemio quod credendum repromisit Christus regi pusillo
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: