Haec dicit dominus justi in perpetuo vivent et apud dominum est merces eorum et cogitatio illorum aput altissimum | Ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu domini | Quoniam dextera sua teget eos et bracchio suo defendet illos | Accipient armatura caeli illius et ornavit creaturam ad ultionem inimicorum | Induet pro torace justitiam et accipiet pro galea judicium certum | Sumet scutum inexpugnabilem aequitatem | Arguet autem duram iram in lanceam et pugnavit cum illo orbis terrarum contra insensatos | Ibunt directe emissiones fulgorum et tamquam avene curvato arcu Nobium exterminabuntur | Et ad certum locum insilient et a petrosa ira plene mittentur grandines | Et scandescet in illos aquas maris et flumina concurrent duriter | Et contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbido venti dividet illos | Et ad eremum perducit omnem terram iniquitatis et malignitas evertet sedes potentiam | Melior est sapientia quam vires et vir prudens est magis quam fortis
Candidi facti sunt Nazaraei ejus alleluia splendorem deo dederunt alleluia et sicut lac coagulati sunt alleluia alleluia in perpetuum vivent et apud dominum est merces eorum