Genre:
Full text:
Cumque in sopore somniasset Constantinus rex ecce vir per visionem apparuit ei dicens
Feast:
Fulltext source:
E-SAu (Salamanca) Universidad, Archivo y Biblioteca Ms 2637
Cantus ID | Genre | Full text |
---|---|---|
g02678 |
Of | Veniens vir splendidissimus ad Constantinum regem nocte suscitavit eum dicens aspice in caelum et vide signum crucis domini per quod accipies virtutem et fortitudinem viso autem signo rex fecit similitudinem crucis quam viderat in caelum et glorificavit deum alleluia |
g02678a |
OfV | Cumque in sopore somniasset Constantinus rex ecce vir per visionem apparuit ei dicens |
g02678b |
OfV | Te sancta dei crux humiliter obsecramus ut tua virtute nostrum peccatum munias animas custodias cogitationes santifices per Jesum Christum qui pependit in te alleluia |
g02678c |
OfV | Salvator mundi salva nos omnes et omnia quia adjubant benignus nobis impende et cantant nocentia nobis procul repellat atque ad protegendum nos dexteram tuae majestatis ostende |
g02678d |
OfV | Vidit nocte illam oculis suis gloriosam ac sanctissimam crucem super semetipsum splendentem distinctionem stellarum et vox facta est ei dicens Constantine in hoc signo confide et vinces et diligenter confiderans rex cujus Dei esset hoc signum ALLELUIA |