Full text: 
Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Qui salutem humani generis in ligno crucis constituisti ut unde mors oriebatur inde vita resurgeret | Et qui in ligno vincebat in ligno quoque vinceretur | Per Christum dominum nostrum | Per quem majestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes
Genre: 
Mass

Prefatio (when written out and notated)

Feast: 
Fulltext source: 
Missale of Bratislava I
Notes: 
In caena domini et de sancta cruce praefatio