Full text: 
Vere dignum et justum est aequum et salutare | Te quidem domine omni tempore sed in hoc potissimum die gloriosius praedicare cum pascha nostrum immolatus est Christus | Ipse enim verus est agnus qui abstulit peccata mundi | Qui mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit | Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus | Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes
Genre: 
Mass

Prefatio (when written out and notated)

Feast: 
Fulltext source: 
Missale of Bratislava I
Notes: 
De resurrectione domini praefatio