O quanta sanctitate et gratia beatus Jacobus refulget in caelis qui virtute dei tanta miracula agit in terris nullus enim est qui enarrare queat quanta beneficia tribuit petentibus se toto corde
Laudiflua cantica det mens nostra sacratissima per haec festa annua sancti illuminata gratia spiritus vera | Plaudat ecclesia catholica cum prole sua dominica repleta fide atque doctrina imbuta...
Adest nunc gloriosa solemnitas atque praeclara | Qua Pater in caelis supera regens agmina | Filium in terras propter salutem humanam | Misit ut sumeret servilem atque mortalem formam | Ut sub lege...
Haec dies est sancta atque gloriosa | Christus in qua natus est Maria semper ex virgine | Luxque perpes hodie orta est humano generi | O Deus mundus quem non capit cunctus in praesepio hodie est...
Congaudent angelorum chori gloriosae virgini | Quae sine virili commixtione genuit | Filium qui suo mundum cruore medicat | Nam ipsa laetatur quod caeli jam conspicatur principem | In terris qui...
Salve mater salvatoris vas electum vas honoris vas caelestis gratiae | Ab aeterno vas provisum vas insigne vas excisum manu sapientiae | Salve verbi sacra parens flos de spina spina carens flos...
Caritas est summum bonum amplum donum in quo pendet omnis ordo praeceptorum per quem vetus atque nova lex impleretur per quem deus ac proximus diligitur per quem caelorum regnum adipiscitur