Franco Ackermans | Cantus Index for Office and Mass

Franco Ackermans

Chants added by the contributor

Displaying 1 - 50 of 2686 chants
Cantus ID Full text Genre Feast Created

g00318h

Sacerdotes tui induantur justitia et sancti tui exultent CmV Benedicti 1 week 13 hours ago

g00808g

Quare me repulisti quare tristis incedo dum affligit me inimicus CmV Dom. de Passione 1 week 13 hours ago

ah47084

Cunctipotens dominator caeli et angelorum terrae maris et mortalium | Qui de limo formaveras Adam primum hominem et paradiso posueras | Humano semper generi summi regis gratiam toto corde desideranti | Tu Christe Domine qui in almae matris uterum de caelo missus prodiisti | Et crucis patulae ligno pendens veteris Adae vulnus vulnere detersisti | Nunc preces populi baptismatis gurgite loti ad te directas clemens audi | Spiritus alme qui in specie innocuae alitis super Christum baptizandum Jordane transisti | Et discipulorum pectora muneribus divinis adimplesti super illos ut ignis apparens | Te corde precamur humili ut pariter cum patre et coaeterna prole nos digneris igne implere tui amoris Tp 1 week 15 hours ago

g01401.Tp75

Deo Filio et Patri perenni cum Spiritu sit gloria et regnum juge Amen Tp In Dedicatione Ecclesiae 1 week 16 hours ago

g01401.Tp74

Ubi jugis gaudia pacis ac lucis micat gratia permanentis | TERRIBILIS Tp In Dedicatione Ecclesiae 1 week 16 hours ago

g01401.Tp73

Istic scilicet quisque sinceriter vivens seu precibus seu fide ingressum caeli meretur ET VOCABITUR Tp In Dedicatione Ecclesiae 1 week 16 hours ago

g01401.Tp72

Dei cujus manu tota clauditur orbis trina machina ET PORTA CAELI Tp In Dedicatione Ecclesiae 1 week 17 hours ago

g01401.Tp71

In quo rex regum habitat qui nutu caelum terramque tremefacit HIC DOMUS DEI EST Tp In Dedicatione Ecclesiae 1 week 17 hours ago

g01401.Tp70

Gaudendum est nobis fratres carissimi in hac sacra solemnitate laude decenti in qua laudes Domino mens pariter et lingua sonat in qua omnes concordemus canentes TERRIBILIS EST Tp In Dedicatione Ecclesiae 1 week 17 hours ago

g01347.Tp01

Solemnitatem venerandi confessoris Christi hodie devotis laudibus celebremus dicentes | JUSTUS UT PALMA Tp Othmari 1 week 17 hours ago

ah10273

Regis Oswaldi inclita Christo canamus merita | Rex erat in terra sed regis caeli vernula Sceptra regalia ornans Christi militia | Pauperum dextra principum laurea et Christi crucis assecla Gentes fervebat rector Christicola cruce vincens belligera | Tendebat in hunc acies impia vibrans hostica spicula Oswaldus crucis vexillum elevat et in hoc signo superat | Crux regis fide sacrata multos a clade sanat varia Gentes respuunt idola et crucis adorant suffragia | Oswaldus Dominum in sua inducit ubique regnantem regna Fundat ecclesias dat opes illustrat omnes luce Christigena[s] | Sumpserat Aidanum in divina hierarchiam evangelica Praedicat sacer doctor rex interpres edebat clare dogmata | Jam poscunt civem dignum aethera Jam venit ad coronae stadia | Bellans pro Christo genteque sua profert cadentum vulnera Projicit mortis arma et arma Christi vestit fortissima | Tendit ad crucifixum brachia fit martyr patientia | Coelo libat animas ad astra et Christi ruit hostia | Terra qua occubuit salvat homines simul et jumenta et fugat incendia Terra quoque lavacro sancti respersa pellit daemonia et est salutifera | Dignum celebrat aethera columna lucis effusa Manent brachia integra inopes refoventia | Lignum praefixi capitis curat mortis discrimina Quin et in regna extera sancti lucent subsidia | Rex martyr et coelicola Oswalde Christo nos concilia Sq Oswaldi, Reg. 1 week 4 days ago

ah42205

Splendor Christi sacerdotis et vicinis et remotis praeminet cum gloria Lux Cuthberti fulget late corporis integritate nec est transitoria | Incorrupta vernat caro quam decore rex pareclaro caelestis magnificat Cujus festo caelum plaudit cujus terra laudes audit et videt et praedicat | Parvuli triennis ore pontificali decore ornandus asseritur Angelo docente Dei caelo missa salus ei in genu perficitur | Pene mersos in profundo prece sancta corde mundo littori restituit Animam ad caelos vehi Aidani viri Dei videre promeruit | Panes nivei candoris de supernis videt horis tres allatos caelitus Quos per angelum de caelis ministrari vir fidelis applaudit medullitus | Belvae dum de profundis gradiuntur maris undis illi dant obsequia Futuri diem sereni praedicit sermone leni vi praeclusis noxia | Lympham sibi Deus dedit heremita quo resedit ex humi duritia Regem cito moriturum seque praesulem futurum certa dat indicia | Quem ab arbore cadentem caelos videt ascendentem ejus narrat premia Mysticis Christi refectus sacramentis et protectus transit ad caelestia | Sunt miracula perplura obsistente quae natura per hunc fiunt inclita Haec ad laudem Dei crescunt abdita nec delitescunt sancti viri merita | Integris in urna pannis quadringentis decem annis et octo dormierat Nec putredo nec vetustas immo splendor et venustas illum circumdederat | Caput tuum rex Oswalde vir dilecte Deo valde haec theca servaverat Et Bedae sancti doctoris qui caelestis est odoris ossa recondiderat | Fragrans odor supernorum hos perfudit balsamorum qui praesentes aderant Qui in carne Dei virum incorruptum dictu mirum videre meruerant | Odor ergo nos caelestis moribus comat honestis ut fruamur caeli festis in sanctorum gloria Amen Sq Cuthberti 1 week 4 days ago

a00234a

Ut peccaminum nostrorum vinculis dissolutis conscendere mereamur perpetuae regna salutis CONVERTE AV Dom. 3 Quadragesimae 1 week 5 days ago

509505.Tp55

AGNUS .. MUNDI Qui Deus es verus homo factus virgine natus MISERERE NOBIS | AGNUS .. MUNDI Morte redemisti pie vitam te tribuisti MISERERE NOBIS | AGNUS .. MUNDI Parce reis indulge malis fer opem tribulatis DONA NOBIS PACEM Tp 1 week 6 days ago

509505.Tp45

AGNUS .. MUNDI Omnipotens verbum patris deitate coaevum MISERERE NOBIS | AGNUS .. MUNDI Vera salus hominum firmissima spes miserorum MISERERE NOBIS | AGNUS .. MUNDI Virtus cuncta creans pax omnia jure serenans DONA NOBIS PACEM Tp 1 week 6 days ago

509505.Tp64

AGNUS .. NOBIS | AGNUS * Qui sedes in throno regni tui MISERERE NOBIS | AGNUS .. PACEM Tp 1 week 6 days ago

509505.Tp20

AGNUS ..MUNDI Deus deorum creator omnium rex angelorum MISERERE NOBIS | AGNUS .. MUNDI Mortis exactor vitae reparator mundi redemptor MISERERE NOBIS | AGNUS .. MUNDI Inferni vastator paradisi reserator perennis salvator Tp 1 week 6 days ago

509505.Tp69

Spes mundi laus atque salus Deus et homo verus AGNUS DEI Morte perire dolens hominem venis ipse creator QUI TOLLIS PECCATA MUNDI Indueras hominem certans cum principe mortis MISERERE NOBIS AGNUS DEI Juste belligerans numen celas Deitatis eia MISERERE AGNUS DEI Crucem scandis homo mactaris hostia patris DONA NOBIS PACEM Tp 1 week 6 days ago

509504.Tp84

SANCTUS Omnipotens pater ingenitus SANCTUS Filius omnipotens genitus SANCTUS Omnipotens quoque paraclitus DOMINUS DEUS SABAOTH PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA IN EXCELSIS Sit tibi laus perpes quia tu Deus omnipotens es BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA IN EXCELSIS Tp 1 week 6 days ago

509504.Tp51

SANCTUS Ex quo sunt omnia SANCTUS Per quem sunt omnia SANCTUS In quo sunt omnia DOMINUS DEUS SABAOTH Tibi gloria in saecula PLENI SUNT * Cui sit perpetuo laus decus omnis honor BENEDICTUS * Tp 1 week 6 days ago

g04327

Alleluia Hic praecursor directus Domini de quo ipse testatur nullus inter natos mulierum major Johanne Baptista Al Joannis Baptistae 2 weeks 1 day ago

g04326

Alleluia Ave paradisi vernans lilium vincens et Magdalene nardum pisticum suave super balsamum de cujus flore diva Jesu prole mundus trahit vitae odorem Al 2 weeks 3 days ago

a06973

Vox Domini super aquas Deus majestatis intonuit Dominus super aquas multas A 2 weeks 3 days ago

a06969

Deus cujus sedes est caelum et terra scabellum pedem tuorum tu pavimentum hoc sanctifica omnesque hic te orantes scalam somniantis Jacob fac ascendere ut per hanc virtutum gradibus ad te perveniant ubi in templo sancto tou benedictus permanes in saecula A 2 weeks 3 days ago

a06968

Domine qui Moysi locutus es dicens solve calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est benedic locum hunc ut sit terra sancta et benedicta A 2 weeks 3 days ago

a06966

Deus in sancto via tua quis Deus magnus sicut Deus noster tu es Deus qui facis mirabilia solus A 2 weeks 3 days ago

ah10055

ALLELUIA Virginis matris annua ecclesiae solemnia | Virginis prolis integra magnificent precordia | Quam parit assidua divinitatis gratia | Haud quaquam serpentina corrumpendam astutia | Hanc mundi vernantia designavere primordia | Cum ex dormiente Adam Deus formavit feminam | Hujus insignis gratia olim praenotata est in arca | Ad quam pacis olivata columba detulit ad vesperam | Huic veniens de Saba mystice conformatur regina | Quam sapientiae avidam Salomon reliquit stupidam | Tali signorum figura mundo caelitus premissa | Deus qui fecit omnia natus carne virginea | Dilexit hanc sua misericordia | Et salvavit bonitate gratuita | Mundans eam sanguinis et sacri fontis gratia | Ornans eam fide spe et caritate gemina | Ut posset sine macula illi aptari sponsa | Qui prae filiis hominum est speciosus forma | Rex Christe protege in terra quos adhuc gemens tua parit sponsa | Et defunctos eo subleva qua ad dexteram stabit haec regina | Ut sit audire cum illa audi et vide filia | Deum in sua gloria per infinita saecula Sq In Dedicatione Ecclesiae 2 weeks 3 days ago

a06965

Ab Oriente portae tres ab Occidente portae tres ab Aquilone portae tres ab austro portae tres A In Dedicatione Ecclesiae 2 weeks 4 days ago

a06964

Domine ad te dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu majestatis tuae A In Dedicatione Ecclesiae 2 weeks 4 days ago

a06962

Ecce tabernaculum Dei cum hominibus et spiritus Dei habitat in vobis templum enim Domini sanctum est quod estis vos pro cujus amore celebratis hodie gaudia templi tempore festi A In Dedicatione Ecclesiae 2 weeks 4 days ago

a06961

Exsurgat Deus ad nostri famulatus obsequium et in loco sancto ejus fiat benedictionis augmentum A In Dedicatione Ecclesiae 2 weeks 4 days ago

a06960

Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter illud denique quod positum est a Christo Domino A In Dedicatione Ecclesiae 2 weeks 4 days ago

g04325

Alleluia Libera nos salva nos justifica nos o beata trinitas Al De Trinitate 2 weeks 4 days ago

g04324

Dum essent discipuli in unum congregati propter metum Judaeorum spiritus sanctus venit super eos Al Fer. 6 Pent. 2 weeks 6 days ago

ah47472

ITE Pabulo refecti dextraque Domini benedicti MISSA EST | DEO Qui nos ad patrium per mortem propriam revocavit GRATIAS Tp 3 weeks 13 hours ago

ah47474

ITE sine dolo et lite pax vobis MISSA EST | DEO Referamus in corde gloriam et GRATIAS Tp 3 weeks 14 hours ago

ah47493

ITE Sit rex caelestis vestri protector in arvis Omnibus atque horis muniat vos ex inimicis Salvos vosque regat suos quousque potentia regnet Nunc ille digna simul omnes pangite laudes MISSA EST Tp 3 weeks 14 hours ago

g00599.Tp11

Laus tibi Christe quia hodie cum magna luce apparuisti Domini eia ALLELUIA Tp Epiphania 3 weeks 15 hours ago

g00557.Tp49

Ecclesia redempta exaltata super aethera Quae nullam habet peccati nec nevi maculam Quam premonstrat semper fortissima Tp Nativitas Domini 3 weeks 15 hours ago

ah47021

O rex clemens rex omnipotens eleison | Conditor pie immortalis eleison | Tu qui solus cuncta gubernas eleison | Christe tuis condonando nunc crimina eleison | Es qui potens solvere nexus reatus eleison | Et qui protoplasti Adae mortem vicisti eleison | Kyrie rex Sabaoth nostra et virtus summa eleison | Kyrie sanctum nepma esto nobis tu semper sother eleison | Kyrie Athanatos hagios panthon crathon o theos Emmanuel laus et decus honor et virtus tibi Deus in aeternum sit Amen Tp 3 weeks 17 hours ago

g04323

Alleluia Fuit vir vitae venerabilis gratia Benedictus et nomine Al Benedicti 3 weeks 18 hours ago

g04322

Alleluia Resurrexit Dominus Deus salvator noster sicut dixit vobis Al In tempore Paschae 3 weeks 1 day ago

g04321

Alleluia Scitote quia prope est Dominus amen dico vobis quia non tardabit Al Vigilia Nat. Domini 3 weeks 1 day ago

ah47310

Sancte ingenite genitor sine genitrice geniti Mariae | SANCTUS | Sancte fili in gloria aequalis patri o qualis dignitas sine patre Mariae matri SANCTUS Sancte spiritus amborum amor suavissimus sub cujus umbra exultat virgo mater Maria DOMINUS ... IN EXCELSIS Cujus gloria prae cunctis Mariam glorificavit BENEDICTUS Mariae filius QUI VENIT IN NOMINE DOMINI A celsa gloria patris ad humilitatem ancillae sed reginae matris Tp 3 weeks 1 day ago

ah47395

Spes es luxque decus famulis qui Christe misellis | Laurea nam statuis praemia tuta tuis Tp 3 weeks 1 day ago

g00867d

Velociter exaudi me Domine defecit spiritus meus AD TE OfV Fer. 2 Maj. Hebd. 3 weeks 1 day ago

g00817c.1

Diligam te Domine fortitudo mea Dominus firmamentum meum et refugium meum InV Fer. 4 de Passione 3 weeks 4 days ago

a06946

Admitte piissima Dei genitrix nostras preces intra sacrarium exauditionis et reporta nobis antidotum reconciliationis A Ad Processionem 4 weeks 13 hours ago

g04320

Alleluia Surrexit Christus jam non moritur mors illi ultra non dominabitur Al Dom. 4 p. Pascha 4 weeks 13 hours ago

g01564.Tp5

Resurgente dominorum domino omnis homo gaudeat ex debito Quia nobis ejus resurrectio fidem dedit invendi perpetuo Cujus forti redemptus praesidio servus liber benedicat domino DEO GRATIAS Tp Dom. Resurrectionis 4 weeks 13 hours ago

Pages