Exspectetur sicut pluvia eloquium meum et descendant sicut ros verba mea sicut imber super gramina et sicut nix super foenum quia nomen domini invocabo
Angelus autem domini descendit de caelo in custodia carceris et tetigit eum dicens famule dei Marce ecce nomen tuum in libro vitae adscriptum est alleluia