In tribulatione lapidum se prementium positus milia populi se circumdantis non timuit quia susceptorem suum Jesum ut eum salvum faceret exsurgere in caelum vidit
In tribulatione sua vir sanctus deum invocavit ut qui marina animalia super aquas natare praecepit se quoque sicut vellet et sciret de manibus dominorum crudelium per aquas eriperet
Intercessione fac incessanter ad eum Bartholomaee beate ut salves ab omni tribulatione celebrantes memoriam tuam apostolice plaudentes in ea et dicentes Benedictus es deus patrum nostrorum
Martyres sancti inter acerrimos dolores spe gaudentes in tribulatione orabant dominum et dicebant judica domine judicium nostrum et libera nos ab homine iniquo et doloso