Locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circumdederunt me pro eo ut diligerent me detrahebant mihi ego autem orabam et exaudisti me domine deus meus
Quomodo confitebor tibi domine deus meus quando veneris in judicium tuum quia cor meum non custodivi animam meam in carne positam coinquinavi pollui templum corporis mei de opere iniquitatis precor...
GLORIA IN EXCELSIS DEO Ave Deus summa trinitas in personis indivisa ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Lux vera rex angelorum et hominum redemptor LAUDAMUS TE Resultet civium supernorum...
Tituli inscriptio ipsi David conserva me domine quoniam speravi in te | Dixi domino deus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges | Sanctis qui sunt in terra ejus mirificavit omnes voluntates meas...
In finem puero domini David qui locutus est domino verba cantici hujus in die qua eripuit eum dominus de manu omnium inimicorum ejus et de manu Saul et dixit | Diligam te domine fortitudo mea |...
In finem pro susceptione matutina psalmus David | Deus deus meus respice in me quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum | Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte...