Full text: 
Tituli inscriptio ipsi David conserva me domine quoniam speravi in te | Dixi domino deus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges | Sanctis qui sunt in terra ejus mirificavit omnes voluntates meas in eis | Multiplicatae sunt infirmitates eorum postea acceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia mea | Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui restitues hereditatem meam mihi | Funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea praeclara est mihi | Benedicam dominum qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei | Providebam dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear | Propter hoc laetatum est cor meum et exsultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe | Quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem | Notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo delectationes in dextera tua usque in finem
Genre: 
Office

Psalm

Fulltext source: 
http://www.drbo.org/ (Douay-Rheims Bible Online)