Ecce populus custodiens judicium et faciens aequitatem in te speraverunt domine usque in aeternum via justorum recta facta est et iter sanctorum praeparatum est alleluia
Alleluia Laudate nomen dominum laudate servi dominum | Qui statis in domo domini in atriis domus dei nostri | Laudate dominum quia bonus dominus psallite nomini ejus quoniam suave | Quoniam Jacob...
Ecce ostendi mihi angelus Jesum sacerdotem magnum stantem ante faciem domini et angelus domini loquebatur ad eum dicens tu conservabis populum meum et custodies eum usque aeternum alleluia alleluia
Docuisti domine populum tuum per exemplum parvulorum tuorum alleluia et fecisti eos esse bone spei et bone caritatis usque in aeternum alleluia alleluia
In sanctis gloriosus es deus noster quis similis tibi sanctimonium tuum domine quod praeparaverunt manus tuae domine qui regnas in aeternum et in saeculum et adhuc alleluia
Iniquitates nostrae domine multiplicatae sunt super capita nostra delicta nostra creverunt usque ad caelos parce domine et inclina super nos misericordiam tuam alleluia
Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Quis loquetur potentias domini auditas faciet omnes laudes ejus | Beati qui custodiunt judicium et faciunt justitiam...