Oratio Moysi hominis dei domine refugium factus es nobis a generatione in generationem | Priusquam montes fierent aut formaretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es deus | Ne avertas...
Apparuit sanctus Gamaliel quidam monacho nomine Migetio innocenti et simplici viro dicens ad eum vade et dic Luciano in vanum laboras in acervo illo non ibi sumus modo
Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre et ait illis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra alleluia alleluia
Cum sero esset factum erat navis in medio mari et Jesus solus in terra omnes cum viderunt et conturbati sunt et ait illis confidite ego sum nolite timere
Domine imminuti sumus propter peccata nostra hodie sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur et fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam quia non est confusio confidentibus in te...