| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| In finem pro susceptione matutina psalmus David | Deus deus meus respice in me quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum | Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi | Tu autem in sancto habitas laus Israel | In te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos | Ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi | Ego autem sum vermis et non homo opprobrium hominum et abjectio plebis | Omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis et moverunt caput | Speravit in domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum | Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae | In te projectus sum ex utero de ventre matris meae deus meus es tu | Ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adjuvet | Circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me | Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens | Sicut aqua effusus sum et dispersa sunt omnia ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei | Aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhaesit faucibus meis et in pulverem mortis deduxisti me | Quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos | Dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me | Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem | Tu autem domine ne elongaveris auxilium tuum a me ad defensionem meam conspice | Erue a framea deus animam meam et de manu canis unicam meam | Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam | Narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te | Qui timetis dominum laudate eum universum semen Jacob glorificate eum | Timeat eum omne semen Israel quoniam non sprevit neque despexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me | Apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum | Edent pauperes et saturabuntur et laudabunt dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi | Reminiscentur et convertentur ad dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium | Quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium | Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram | Et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi | Annuntiabitur domino generatio ventura et annuntiabunt caeli justitiam ejus populo qui nascetur quem fecit dominus | 920021 | PS |
| Qui fecit omnia ipse est deus et Israel haereditas ejus dominus exercituum nomen est illi | h04067 | ANT |
| Juravit dominus exercituum per animam suam quoniam replebo te hominibus quasi brucho et super te celeuma cantabitur | Qui fecit terram in fortitudine sua praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos | Dante eo vocem multiplicantur aquae in caelo | Qui levat nubes ab extrema terrae fulgura in pluviam fecit | Qui producit ventos de thesauris suis stultus factus est omnis homo ab scientia sua | Confusus est omnis conflator sculptili quoniam mendax conflatio ejus nec est spiritus in eis | Vana sunt opera ejus et risui digna in tempore visitationis suae peribunt | Non sicut haec pars Jacob quia qui fecit omnia ipse est et Israel sceptrum hereditatis ejus dominus exercituum nomen est illi | h04067a | ANTV |
| Benedictus deus vivens in aevum et regnum illius quia ipse flagellat et miseretur deducit usque ad inferos deorsum et reduit a perditione majestate sua et non est qui effugiat manum ejus confitemini illi filii Israel coram nationibus quia ipse dispersit vos in illis et ibi ostendit majestatem suam et exaltate illum coram omni vivente quoniam dominus noster et ipse est pater noster et ipse est deus noster in omnia saecula flagellabit vos ob iniquitates vestras et omnium miserebitur vetrum et colliget vos ab omnibus nationibus ubicumque dispersi fueritis cum conversi fueritis ad illum in toto corde vestro et in tota anima vestra ut faciatis coram illo veritatem tunc revertetur ad vos et non abscondet a vobis faciem suam amplius et nunc aspicite quae fecit vobiscum et confitemini illi in toto ore vestro benedicite dominum justitiae et exaltate regem saeculorum ego in terra captivitatis meae confiteor illi et ostendo virtutem et majestatem ejus genti peccatorum convertimini peccatores et facite justitiam coram illo quis scit si velit vos et faciat vobis misericordiam ego et anima mea regi caeli laetationes dicimus et anima mea laetabitur omnibus diebus vitae suae benedicite dominum omnes electi et omnes laudate majestatem illius agite dies laetitiae et confitemini illi | 920205 | Ca |
| Juravit dominus exercituum per animam suam quoniam replebo te hominibus quasi brucho et super te celeuma cantabitur | Qui fecit terram in fortitudine sua praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos | Dante eo vocem multiplicantur aquae in caelo qui levat nubes ab extrema terrae fulgura in pluviam fecit | Qui producit ventos de thesauris suis stultus factus est omnis homo ab scientia sua | Confusus est omnis conflator sculptili quia mendax conflatio ejus nec est spiritus in eis | Vana sunt opera ejus et risui digna in tempore visitationis suae peribunt | Non sicut haec pars Jacob quia qui fecit omnia ipse est et Israel sceptrum hereditatis ejus dominus exercituum nomen est illi | h04742 | CaH |