Surgens dominus Jesus stans in medio discipulorum suorum dixit eis pax vobis ego sum nolite metuere gavisi sunt discipuli gaudio magno valde viso domino Jesu alleluia
Ingredimini benedicti domini praeparata est enim a domino habitatio sedis vestrae sed et populus fidelis cum gaudio sequitur iter vestrum ut oretis pro nobis majestatem domini alleluia
O Maria Magdalenae dum adhuc essent tenebrae festinas Christum quaerere cum amor nescit cedere | Quem dum fleret in hortulo summo mane diluculo cum ceteris apostolis prima videre meruit | Gavisa viso...
Credimus immensum regem cum sidere natum aeterna cujus virtute superna reguntur cujus et imperio caro subditur omnis ab aevo | Regia vos mandata vocant non segniter ite | Hunc regnare fatentes cum...
Ecce recordatus est dominus populi sui et misertus est hereditati suae alleluia celebrabitur dies iste cum summo studio et gaudio magno alleluia alleluia
Annuntiatum est nobis de vestro gaudio et honore gavisi sumus de introitu vestro quia virum sanctum suscepimus et honestum ut sit laetitia in loco isto
Alleluia claudere et signa sermone alleluia et requiesce in interioribus tuis alleluia usque ad tempus constitutum et cum gaudio magno dicetis die illa qua venerit alleluia alleluia alleluia alleluia...
Alleluia hodie in caelis angeli deducant te alleluia ut iterum cum gaudio revertaris ad nos alleluia et iterum cum laetitia suscipiamus te alleluia alleluia alleluia