Miserere pater juste et omnibus indulgentiam dona | Christe qui surrexisti tertia die a mortuis sedes ad dexteram patris aequitatem judicas suspende iram et gladium | Pontificique nostro vitae...
Alleluia | Alme deus cui serviunt cuncta | Quae gerit polus tellus et quae prorogat | Et quae dant maris alta receptacula | Jussit ut constituens omnia tua sapientia ima media quae regit et ardua |...
Resuscita domine plantationem seminis nostri ut laetetur terra irrigata imbribus tuis veni et visita plebem istam quia non est deus praeter te domine qui liberet Israel ab omnibus malis
Domine non est alius deus praeter te et quia tibi de omnibus cura est eo quod omnium dominus es parce populo tuo qui das peccantibus largitatem ut convertatur malitia in bonitatem alleluia