Genre:
Full text:
Miserere deus magne terribilis qui custodis pactum et misericordiam diligentibus te et custodientibus mandata tua
Fulltext source:
GB-Lbl MSS. Add. 30851 93v
Notes:
Randel 112-01
Cantus ID | Genre | Full text |
---|---|---|
h03699 |
ANT | Miserere deus magne terribilis qui custodis pactum et misericordiam diligentibus te et custodientibus mandata tua |
h03699a |
ANTV | Quaeso domine deus caeli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua | Fiat auris tua auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israel servis tuis | Et confiteor pro peccatis filiorum Israel quibus peccaverunt tibi et ego et domus patris mei | Peccavimus vanitate seducti sumus et non custodivimus mandatum et cerimonias et judicia quae praecepisti Mosi servo tuo | Memento verbi quod mandasti Mosi famulo tuo dicens | Cum transgressi fueritis ergo dispergam vos in populis | Et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea | Etiam si abducti fueritis ad extrema caeli inde congregabo vos et inducam in locum quae elegi ut habitare nomen meum ibi | Et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida | Obsecro domine sit auris tua intendens ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum | Et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc |