Full text:
Deducant oculi mei lacrimas per diem et noctem et non taceant. Quia contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer. Si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio et si introiero civitatem ecce attenuati fame. Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant. Numquid proiciens abjecisti Judam aut Sion ab hominata est anima tua. Quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas. Exspectavimus pacem et non est | bonum et tempus curationis et ecce turbatio. Cognovimus domine impietates nostras et iniquitates patrum nostrorum quia peccavimus. Ne nos des in opprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam. Solii gloriae tuae recordare ne irritum facias foedus tuum nobiscum.
Genre:
Similar chant ID:
h04736
Fulltext source:
CZ-Pu VI E 13
- Log in to post comments