Celebremus diem festum beati Reguli Christi confessoris qui divini amoris face caelitus succensus primus in hiis partibus sanctam fundavit ecclesiam alleluia
Ad celebres rex caelice laudes cuncta | Pangat canora caterva symphonia | Odas atque solvat contio tibi nostra | Cum jam renovantur Michaelis inclyta valde festa | Per quae laetabunda perornatur...
Virginis venerandae de numero sapientum festa celebremus socii | Filiae matris summi regis sacrosanctae Mariae | Quam sibi in sororem Dei adoptavit filius | Haec corpus suum domuit ferro jejunii | Et...
Inclyta Christi martyris Eugenii vita exstat in ecclesia bonorum operum forma ejus ergo praeconia mente celebremus devota ut intercessione sancta nostra solvat delicta
Beati Christi famulus praesul Gaudentius carnis cogitatione sancto spiritu radiatus parvipendens Novariam petiit ibi sancti confessoris socius factus est Laurentii in fide Christi
Hodie dilectissimi omnium sanctorum sub una sollemnitate celebremus festivitatem quos terra editos pretiosus Christi sanguis gratuita pietate ad caelestia evocavit quorum societate caelum exsultat...
A solis ortus cardine et usque terrae limitem Christum canamus principem natum Mariae virginis | Gaudete quidquid gentium Judaea Roma et Graecia Aegypte Thrax Persa Scytha rex unus omnes possidet |...