Sebastiani martyris sollemne est festum beati plebs fidelis concine benigna mente canticum novum deo qui dat triumphum sanctis et victoriam jubetque caeli possidere patriam | Vir hic fuit verax...
O quam venerandus es egregie confessor Christi qui terrena contempsisti et caeli januas exsultans petisti modo victor fulges in virtute caelesti ideoque te supplices exoramus ut intercedas pro nobis...
Dum floreret vir beatus Eusebius fide Christi et opere fit lector ecclesiae romanae et quod corde credidit verbis edocuit et opere complevit diuque in urbe Roma degens sicut fidelis et prudens...
O pugil egregie o decus militiae Wenceslae dux pie qui virtute crucis Christi victor clarus exstitisti hoc sub signo victoriae militantis ecclesiae audi preces hodie
Sanctus vir domini et confessor Christi Gaugericus merito praecipuis laudibus est sublimandus qui gregis dominici suis diebus curam suscipiens in numero sanctorum fidelis ac prudens inventus est...
Adest miranda passio levitae sancti martyris cui clara virtute fragrans corona Vincenti datur | Beatus ille spiritus quem post triumphum proelii post vincla dira carceris caelestis aula suscepit |...
Pange lingua gloriosi proelium certaminis et super crucis tropheum dic triumphum nobilem qualiter redemptor orbis immolatus vicerit | De parentis protoplasti fraude factor condolens quando pomi...