Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum enim erat sacerdos Dei summus benedixit Abrahae et ait benedictus Abraham Deo excelso qui creavit caelum et terram
Melchisedech rex pacis sacerdos dei summi obtulit panes et vinum et benedixit Abrahae dicens benedictus Abraham deo excelso qui creavit caelos et terram alleluia alleluia alleluia
Psalmus ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem | Quoniam tamquam foenum velociter arescent et quemadmodum olera herbarum cito decident | Spera in domino et...
Ipsi David Benedic anima mea domino domine deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti | Amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem | Qui tegis aquis...
Cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisaeorum sabbato manducare panem et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit