Juramenti penitens numquam regum rex summus sibi sacerdotem statuit perpetim | Qui suae lucis clarae bajulus lucescat in domo Domini | Londonia de tanto nobilis nato jubila | Hinc Anglia quae tantum...
Maceratus Adrianus carceri committitur uxor ejus hinc timore nimio corriptur timens multum quia laesus cruciatus sperneret et sic memor tantum caesus votum suum perderet
Ave praeclara maris stella in lucem gentium Maria divinitus orta | Euge dei porta quae non aperta veritatis lumen ipsum solem justitiae indutum carne ducis in orbem | Virgo decus mundi regina caeli...
Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita...
Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus ascendit victor ad alta poli | Hinc tumulum repetens post tristia carne resumpta belliger ad caelos ampla trophea refera | Rex sacer ecce tui radiat...
O Petre petra ecclesiae isto beatus nomine quo Petrus a Christo petra non petra Christus a Petro | Tu es Petrus qui filii confessor es primus dei hinc primus in membris manens ob quod Cephas vocatus...
Plebs omnis sancta conventus ecclesiae primitiarum deferentes munera in loco sancto quem elegit dominus in novitate ambulemus gratiae illuminati corpus et spiritum | Hujus diei clara sit sollemnitas...
Sebastiani martyris sollemne est festum beati plebs fidelis concine benigna mente canticum novum deo qui dat triumphum sanctis et victoriam jubetque caeli possidere patriam | Vir hic fuit verax...
Adest dies percompta summis gaudiis quae decoratam martirum victoriis excipit sancta debota ecclesia ob hoc decenter in laudes altissimi hymnum promamus cantibus armonicis | Hic vir inluster meritis...
Psallat laeta contio recolens cum gaudio votiva sollemnia | Quod Donatus hodie de lacu miseriae transit ad caelestia | Puer Romae studuit studioque floruit docente Pigmenio | Fugit in Aretiam perdi...