Quem aethera et terra atque mare non prevalet totum capere | Asine praesepe infans implet caelos regens ubera sugens | Factor matris factus hodie est de matre | Creans diem hodie creatus in die |...
Gaude caelum terra plaude dies adest digna laude plena dies gloria qua Elisabeth antiquum castitatis inimicum elisit victoria pia mater et matrona tuis sacris precibus interventrix et patrona sis pro...
Gaude felix parens Hispania novae prolis dans mundo gaudia sed tu magis plaude bononia tanti patris dotata gloria lauda tota mater ecclesia novae laudis agens sollemnia
Plaude turba paupercula ad patrem clama pauperum hoc lugubre suspirium pater Francisce suscipe et prode Christo stigmata lateris pedum manuum ut nobis reddat orphanis tanti patris vicarium
Ave verbi dei parens virginum humilitas | Ave omni naevo carens humilis virginitas | Gaude quae sic gravidaris nec gravaris filio | Gaude quod sic oneraris onere gratissimo | Salve Jesse stirpe orta...