Magnificandus et omnicolendus ubique timendus | Justitiae sedem qui Petri continet aedem | Nomine Paschalis venerandus vir specialis | Lux decus aecclesiae caput orbis imago sophiae | Examen juris...
Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae alleluia qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit alleluia qui vero non crediderit condemnabitur alleluia
Hodie completi sunt dies pentecostes alleluia hodie spiritus sanctus in igne discipulis apparuit et tribuens eis charismatum dona misit eos in universum mundum praedicare et testificari qui...
Magna vox laude sonora te decet per omnia quo poli chorea gaudet aucta tali compare terra plaudit et resultat digna tanto praesule o sacer Lamberte martyr nostra vota suscipe
O vere sancti milites Thebaei fortes in agone fidei constantes in devotione spei ferventes in dilectione dei terrena despicientes caelestia contemplantes o quam pretiosa mors sanctorum quae vitam...