Cantus Database
University of Waterloo
13 years 11 months
No results.
Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast | Post date |
---|---|---|---|---|
207071 | A | Dulcisonis hymnis collaudet spiritus omnis regem qui sanctum sibi mirificat Leonardum | Leonardi | 12 years 9 months ago |
207070 | A | In servo dominus in militae sit benedictus rex cujus regnum miles tenet omne per aevum | Leonardi | 12 years 9 months ago |
207069 | A | Jejunans vigilans orans vir pectorae constans corpus spiritui sub debat utrumque tonanti | Leonardi | 12 years 9 months ago |
207068 | A | Omnis terra pie Christo domino jubilate aspectu cujus fruitur felix Leonardus | Leonardi | 12 years 9 months ago |
207067 | A | Dissolvens nexus Leonardus carne solutus materiam carnis dat terrae cetera caelis | Leonardi | 12 years 9 months ago |
207066 | A | Erat Leonardus clericus humilis atque mansuetus et crescebat pectoram Galliam fama bonitatis ejus | Leonardi | 12 years 9 months ago |
207065 | A | Sciebat enim et faciebat illud evangelicum in carcere eram et venistis ad me et quod viri ex minimis meis fecistis mihi fecistis | Leonardi | 12 years 9 months ago |
207064 | A | Expetiit et inpetravit Leonardus a rege ut omnes a vinculis positi vos ipse visitaret solverentur carcere | Leonardi | 12 years 9 months ago |
207063 | A | Postquam evasit incrementa puerilia super in regis ardebat desiderio terreni se subtrahens palatio | Leonardi | 12 years 9 months ago |
207062 | A | Qui puerum Leonardum suscepit de sacro fonte pro carissimo nobilium parentum amore | Leonardi | 12 years 9 months ago |
207061 | A | Leonardus auditor Remigii remensis archipontificis exstitit per quem rex Clodoveus fidem Christi suscepit | Leonardi | 12 years 9 months ago |
207060 | A | Parentes ejus collaterales Clodovei regis Franciae habebant in palatio primatum militiae | Leonardi | 12 years 9 months ago |
207059 | A | Nobilis in mundo claris patrum natalibus sed longe nobilior in Christo beatis enituit moribus | Leonardi | 12 years 9 months ago |
207058 | A | Beatus Leonardus in provincia Galliarum claris parentibus exstitit natus | Leonardi | 12 years 9 months ago |
207057 | A | Sacra Leonardi recolentes festa beati nomen Christe tuum laudamus qui tibi carum in terra signis ex tollis in aethere donis cujus nos meritis a cladibus eripe cunctis | Leonardi | 12 years 9 months ago |
207056 | A | Hic est ille Leonardus qui miram habet potestatem solvendi ligatos et ligandi tyrannorum animos solvat ergo quaesumus et nos et in nobis liger sensus in probes | Leonardi | 12 years 9 months ago |
207055 | A | Laetare Gallia quae tantum virum genuisti applaude Aquitania quae hunc patronum suscepsti gaude omnis ecclesia quae currim David contra Damascum posita optinuisti | Leonardi | 12 years 9 months ago |
207054 | A | Exiens ergo de terra et cognatione sua et de domo patris sui quo longius remotus a solo patrio eo factus est vicinior caelo | Leonardi | 12 years 9 months ago |
207053 | A | Hic esse contempnes ex illis qui mollibus vestiuntur et in domibus regum sunt relicta aula regis Clodovei elegit abjectus esse in domo dei | Leonardi | 12 years 9 months ago |
207052 | A | Glorificamus nomen tuum Christe rex saeculorum qui mirabiliter in terris et mirabilius glorificas in caelis Leonardum | Leonardi | 12 years 9 months ago |
603116 | R | Cum Campidonam sanctus venisset et plenum serpentibus oppidum invenisset pridem hominibus inhabitabilem divino servitio locum reddidit habilem | Magni | 12 years 9 months ago |
603115a | V | Orationem domino fundens et oculos ejus sputo suo liniens | Magni | 12 years 9 months ago |
603115 | R | Veniens vir dei Brigantium caeco quidam stipem petenti diu negatum restituit visum | Magni | 12 years 9 months ago |
603114a | V | Duce itineris Tozzone presbytero sibi divinitus misso | Magni | 12 years 9 months ago |
603114 | R | Triennio post beati Galli sepulturam evoluto sanctus Magnus cum Theodoro divina revelatione roboratus ad partes orientes profectus est | Magni | 12 years 9 months ago |
603113a | V | Ut interdictum per haec sibi cognosceret officium esse permissum | Magni | 12 years 9 months ago |
603113 | R | Post sancti patris obitum Columbani beatus Magnus ad ejus caenobium missus epistolam absolutionis et baculum ejus felici retulit Gallo | Magni | 12 years 9 months ago |
603112a | V | Sicut ipsi discedens sanctus praedixerat Columbanus | Magni | 12 years 9 months ago |
603112 | R | Beatus Magnus cum sancto Gallo plurimus in hac regione virtutibus decoratus a Joanne episcopo Constantiensi in diaconatus est gradum promotus | Magni | 12 years 9 months ago |
603111a | V | Qui ab occiduis finibus mundi talem nobis fecit solem oriri | Magni | 12 years 9 months ago |
603111 | R | Felicissimum beati Magni specialis patroni nostri recolentes transitum unanimiter omnes glorificemus dominum | Magni | 12 years 9 months ago |
603110a | V | O Remacle sidus aureum domini gratia servorum gemitus solita suscipe clementia | Remacli | 12 years 9 months ago |
603110 | R | Sancte Remacle Christi confessor audi rogantes servulos et impetratam caelitus tu defer indulgentiam | Remacli | 12 years 9 months ago |
603109a | V | Caelum ejus patuit precibus et oratio ad supernos pervenit auditus | Remacli | 12 years 9 months ago |
603109 | R | Sacerdos dei Remaclus ardebat plane interius flamma paracliti spiritus idcirco exterius honorem contempsit saecularem | Remacli | 12 years 9 months ago |
603093 | R | Vobis autem qui timetis dominum | Nicolai | 12 years 9 months ago |
603093a | V | Orietur sol justitiae | Nicolai | 12 years 9 months ago |
603106 | R | Beatus Aegidius appellatum veniens ab ejusdem civitatis praesulem honorifice susceptus est sed et plebs in ejus laudibus acclamavit praetor signis quae passim gessit | Aegidii | 12 years 9 months ago |
603106a | V | Collaudabunt multi sapientiam ejus et usque in saeculum non delebitur | Aegidii | 12 years 9 months ago |
603107 | R | Oriundus fuit Aquitaniae partibus vir per omnia et vita et nomine venerabilis Remaclus nobilis parentibus sed fide nobilior | Remacli | 12 years 9 months ago |
603107a | V | Dignitare quidem saeculari clarus sanctitate autem extitit praecipuus | Remacli | 12 years 9 months ago |
603108 | R | Almus adolescens trudo admonitu confortatus angelico venit ad sanctum pontificem Remaclum cupiens ejus facundo eloquio plenius roborari in dei obsequio | Remacli | 12 years 9 months ago |
603108a | V | Omnia ait quae desideras deo disponente implebis | Remacli | 12 years 9 months ago |
207051 | A | Alme redemptoris martyr qui regia caeli signa ferens tor dura tuo pro rege subisti hominis aeterni meritum tunc exhibuisti cum carnis mentisque tuae terram coluisti te poscimus quem diligimus venerande Georgi nos dignare tuo servos ascribere regia | Georgii | 12 years 9 months ago |
207050 | A | Cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus et sicut dolor in utero babentis et non effugient | Additamenta | 12 years 9 months ago |
207049 | A | Lux mundi clara nos protege cordis in ara laudis promentes festum devotae colentes fulsit concepta quo saeculo virgo Maria oret pro nobis quam quos omnibus horis | Conceptio Mariae | 12 years 9 months ago |
206968 | A | Innocens manibus et mundo corde sanctus iste a domino benedictionem meruit accipere | Nicolai | 12 years 9 months ago |
206969 | A | Domine deus te decet hymnus qui sanctum Nicolaum elegisti et matriis tuis habitare fecisti | Nicolai | 12 years 9 months ago |
206970 | A | Quasi cedrus multiplicatus beatissimus pontifex Nicolaus per virtutum suarum opera florebit ut palma | Nicolai | 12 years 9 months ago |
206971 | A | Beate Nicolae sacerdos dei sanctissime intercede pro nobis ad dominum ut mereamur fieri consortes aeternorum bonorum cum ipso per aevum | Nicolai | 12 years 9 months ago |
206972 | A | In resurrectione tua Christe alleluia caelum et terra laetentur alleluia | 12 years 9 months ago | |
206973 | A | Cognoverunt discipuli dominum alleluia in fractione panis allelulia | 12 years 9 months ago | |
206974 | A | Post passionem suam | Octava Paschae | 12 years 9 months ago |
206987 | A | Hodie spiritus sanctus in igne discipulis apparuit et praedicare et testificare qui crediderit et baptizatus | Dom. Pentecostes | 12 years 9 months ago |
206988 | A | Jacobe serve dei qui filius es hebete | Oswaldi, Reg. | 12 years 9 months ago |
206989 | A | Vociferando rei rogitant loca da requie | Oswaldi, Reg. | 12 years 9 months ago |
206990 | A | Quae colis in caelis Christo testante fidelis | Oswaldi, Reg. | 12 years 9 months ago |
206991 | A | Vir domini imperata regis indulgentia dum rediret ad locum suum suscitavit mortuum | Aegidii | 12 years 9 months ago |
206992 | A | Sit rex benedictus deus Israel benedictus gentem Gallorum quia fecit habere paternum Aegidium | Aegidii | 12 years 9 months ago |
206993 | A | Hostia cypressina duo Romae papa sancto dedit Aegidio quae in Tyberini missa nutu dei per mare delata sunt ad cellam sanctissimi viri nullo remigante | Aegidii | 12 years 9 months ago |
206994 | A | Sanctus dei Remaclus fidelium litteris eruditus ne diutius absconderetur lucerna sub modio posita est super candelabrum | Remacli | 12 years 9 months ago |
206995 | A | Quatinus lux operationis et praedicationis suae omnibus in domo sanctae dei ecclesiae luceret | Remacli | 12 years 9 months ago |
206996 | A | Qui etiam in praesulatus officio tantum ac talem se in omnibus exhibuit ut licet in terris haberetur corpore caelestis tamen concivis jam erat in mente | Remacli | 12 years 9 months ago |
206997 | A | Erat sanctus dei athleta dulci locutione omnibus affabilis salubri praedicatione multum amabilis | Remacli | 12 years 9 months ago |
206998 | A | His et hujusmodi virtutibus pollens pervenit ad eum quem semper desideraverat Christum | Remacli | 12 years 9 months ago |
206999 | A | Sollemnitatem beati Remacli debita veneratione percolere depositionis ejus commemoratio principalis invitat crescat ergo in universorum pectoribus pro fidei ardore devotio dum sancti confessoris dei pandetur magnitudo | Remacli | 12 years 9 months ago |
207000 | A | Juramento domini non paenitentis quem pro tuis sancte confessor meritis caterva laudat haec tu es sacerdos secundum ordinem Melchisedech | Remacli | 12 years 9 months ago |
207001 | A | Dispergens bona mundi praesentis dedet pauperibus Christi ideo cornu exaltatio in gloria justitia ejus manet in saeculum saeculi | Remacli | 12 years 9 months ago |
207002 | A | Dominus deus noster qui in altis habitat et humilium respectu de terra in opem suscitat hunc sanctum imitatorem sui humilem cum principibus populi collocaverat | Remacli | 12 years 9 months ago |
207003 | A | O domine beatus antistes cujus festum colimus laetantes vere servus tuus extitit quia laudis hostiam sacrificando vota sua in conspectu populi tibi reddidit | Remacli | 12 years 9 months ago |
207004 | A | Pretiosus ecclesiae Tungrensis antistes Remaclus post legitimum agonis sui cursum bravium vitae aeternae percepit a domino cui congratulantur supernae patriae cives | Remacli | 12 years 9 months ago |
207005 | A | Praecelsi confessoris Christi tam meritis quam nomine Magni natalis assunt nobis festa diei qua deposita gravi carnis hujus sarcina aeterna laboris sui gaudens adeptus est praemia unde nunc ejus unanimes laudibus insistamus ut et nos tanti apud deum patroni perpetim suffragia sentiamus | Magni | 12 years 9 months ago |
207006 | A | Sanctus vir Magnoaldus Scotigene stirpis ex Hibernia insula fuit oriundus | Magni | 12 years 9 months ago |
207007 | A | Hic divino instinctus amore mundi coepit nugas cedere et Christi gymnasia Tyronum mente devota crebrius visitare | Magni | 12 years 9 months ago |
207008 | A | Ubi per vere lucis praeconem beatum Gallum excitatus somno saecularis vitae rejecto monastice ergasterium regulae strenuus est operator ingressus | Magni | 12 years 9 months ago |
207009 | A | Sub sancto itaque patre degens Columbano omni morum sanctitate summis in brevi coaequatus est viris | Magni | 12 years 9 months ago |
207010 | A | Cumque virtute praepollens obedientiae curam administraret cellarii antiquo maris rubri miraculo caelitus meruit decorari | Magni | 12 years 9 months ago |
207011 | A | Nam ipsius ad vocem cum minister currens properaret liquor quem edulio profluentem oblitus reliquit supra vas quod influebat mirum in modum solidatus cumulum effecit | Magni | 12 years 9 months ago |
207012 | A | Jussione viri dei ursus poma discrevit et optima quaeque in usus servorum dei intacta servavit | Magni | 12 years 9 months ago |
207013 | A | Ad preces ejus plurima convolans copia volucrum sanctis se viris ultroneum praebuit esum | Magni | 12 years 9 months ago |
207014 | A | O vere mundum et purum beati Magni interiorem oculum quo corporaliter absentia in spiritu meruit conspicere praesentiam | Magni | 12 years 9 months ago |
207015 | A | Comperta virtutum beati Magni fama Pipinus princeps locum quem sanctus incoluit regia largitione donavit | Magni | 12 years 9 months ago |
207016 | A | Cum ad pontificem Wicterpum venisset vir dei idem cum Theodoro episcopus caput ejus caelesti vidit lumine coronari | Magni | 12 years 9 months ago |
207017 | A | Accito ad Campidonam sanctus Magnus episcopo oratorium quod Theodorus inibi construxit se praesente dedicari impetravit | Magni | 12 years 9 months ago |
207018 | A | Deo dignus diaconus Wicterpi praesulis petitione coactus sacerdotalem dignissime ab eo percepit benedictionem | Magni | 12 years 9 months ago |
207019 | A | Divina donante clementia vir domini urso monstrante et obsequelam ad nutum ejus praebente venas ferri ad usum posteritatis meruit invenire | Magni | 12 years 9 months ago |
207020 | A | Post transacta trium et septuaginta annorum curricula beatus Magnus meritis aetate et sanctitate plenus ex hujus incolatu vitae mortalis Christo vocante ad aeterna transivit gaudia patriae caelestis alleluia alleluia | Magni | 12 years 9 months ago |
207021 | A | In visione raptus divina ipsa qua commissa est hora regnum longa regione semotam vidit mirifice pugnam | Magni | 12 years 9 months ago |
207022 | A | Beatus Magnus in hac terra cum sancto Columbano peregrinatus juxta Brigantini mansit aliquamdiu confinia latiis | Magni | 12 years 9 months ago |
207023 | A | Cum Italiam petiturus sanctus discederet Columbanus infebricitantis Galli solatium de futuris prius instructum reliquit in his finibus Magnum | Magni | 12 years 9 months ago |
207024 | A | O felicem et salutiferam febrem quae beatum Gallum atque sanctissimum Magnum duos tam mirificos animarum medicos ad salutem languentis Suevie fecit in hac patria remanere | Magni | 12 years 9 months ago |
207025 | A | Inter varias mundi tentationes fluctantibus servulis tuis ad te sanctissime Magne missae nobis a deo patrone tutum semper portum salutis confugium praebe | Magni | 12 years 9 months ago |
207026 | A | Magnificus tuus Christe confessor Magnus in sarcophago lapideo sibi divinitus procurato condigno honore ab episcopo Tozzone tumulatus in numeris longe lateque miraculis a te domine Jesu caelitus est glorificatus cujus continuis nos quaesumus patrociniis ab omni periculo nunc et perenniter tuearis | Magni | 12 years 9 months ago |
609053b | V | Dixit dominus ad Noe finis universae carnis venit coram me | Dom. Sexagesimae | 12 years 9 months ago |
603087 | R | Georgius Jesu Christi famulus opes mundi dispergens pauperibus pro Christo pauper factus ditatus est in caelestibus alleluia | Georgii | 12 years 9 months ago |
603087a | V | Qui elegit abjectus esse in domo domini | Georgii | 12 years 9 months ago |
603088 | R | Inclytus testis bajulans crucem agni caelestis libens victima claruit qui pro omnibus mori voluit alleluia | Georgii | 12 years 9 months ago |
603088a | V | Hostiam viventem sanctam deo placentem se illi obtulit | Georgii | 12 years 9 months ago |
603089 | R | Salve martyr Christi qui deum fontem vite sitisti dum calicem salutaris calicem passionis laetus hausisti alleluia | Georgii | 12 years 9 months ago |
603089a | V | Mortem mortis amore vicisti | Georgii | 12 years 9 months ago |