Aurora pulchra rutilans splendorem defert roseum nosterque chorus jubilans doctorem canit laureum | Dum claram lucem aperit caeleste sidus oculis Thomae figuram ingerit dati pro luce saeculis | Jam...
Cumque sancta membra beati Medardi tumulo conderentur caelum apertum est et duae columbae visae sunt descendisse quasi nubes et de ore ejus egressa est columba candida sicut nix
Isti sunt duae olivae et duo candelabra lucentia ante dominum habent potestatem claudere caelum nubibus et aperire portas ejus quia linguae eorum claves caeli factae sunt
Mox ut dei famulus Alexandriam pervenit calceamentum ejus diruptum est quod sutori tradidit at ille suscipiens in laborando sinistram suam fortiter vulneravit et exclamavit unus deus alleluia
O quam pretiosis Beneventus fulget miraculis de beatissimo dei cultore Barbato cujus plebs fulget ejus oratione ipse suis precibus ad dominum nos commendet
Postquam resurrexit a mortis vinculis dominus noster ostendens apostolis suis vulnus pretiosi lateris fixuras clavorum et omnia recentissimae passionis signa monstrabat dicens videte manus meas et...
Praesulis summi ac doctoris egregii votis sollemnibus beati Vedasti festa celebremus ut per quem Christus fera gentium corda perdomuit superba principum subegit ejus nos precibus muniat et ad gaudia...