Debra Lacoste
Dalhousie University / University of Waterloo
13 years 6 months
No results.
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast | Post date |
|---|---|---|---|---|
| 006042zb | V | Diffusa | Comm. plurimorum Virginum | 11 years 10 months ago |
| a00639a | V | En inquiunt post obitus dies caelestis aditus tibi nobiscum panditur | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00639 | R | Quae dum oraret sedulo lumen in habitaculo super eam diffunditur hinc Mariae Magdalenae Margaretae Catharinae visu sermone fruitur | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00638 | A | Mundo festus instat dies quo Hedwigi datur quies et gloria in caelesti patria cujus dignis precibus nobis peccatoribus veniam justis quoque gratiam summe pius donet dei filius | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00637a | V | Nunc ergo ora pro nobis dominum quoniam tu mulier sancta es et timens deum | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00637 | R | Audi mater orphanorum gemitus orantium esto solamen reorum ac tutum refugium per te Christus peccatorum vincla solvat omnium | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00636a | V | Hedwigis tradens spiritum felicem agens exitum de terra Babylonis | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00636 | R | Aegypti nuda pallio ornata cultu regio filia pharaonis per ascensum purpureum ad thronum regis aureum pervenit Salomonis | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00635a | V | In sublime stans erecta caelum tendit via recta velut fumi virgula | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00635 | R | Margarita solo tecta quondam vilis et despecta ista dei famula gemma lucens ut electa carnis nube jam detecta fulget per miracula | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00634a | V | Preces quoque cum lacrimis deo fundens ab intimis cordis libavit hostiam | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00634 | R | Manus beatae Hedwigis laboribus ex sinceris murram distillant optimam murra stillat de manibus dum dispersit pauperibus et dedit eleemosynam | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00633 | A | Circuibat sedula cellas dominarum ut videret emula statum singularum et serviret vernula questibus earum | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00632 | A | Mutato vultus pallio clam visitabat carceres afflictas matres puerperio consolatur pauperes | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00631 | A | Nivis in algoribus nuda nudis gressibus nudum Christum sequitur infirmis debilibus et plenis ulceribus leprosis obsequitur | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00630 | A | Gaudebat dapis munere hos et illos reficere quia Christum in paupere se credebat suscipere | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00629 | A | Nil relinquens praeter victum ex suis proventibus vilem deferens amictum servit pauper pauperibus | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00628 | A | Biduano jejunio carne macerata mittebat egentibus quaeque delicata | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00627a | V | Manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00627 | R | Hedwigis mater pauperum hoc praeponens diviciis vere forma fit operum et inimica viciis | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00626a | V | O quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis filia principis | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00626 | R | Ex nobili stirpe nata moribus nobilior calcans mundi delicata te ipsa sublimior et jam Christo copulata gaudes sole pulchrior | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00625a | V | Cui Christus vivere erat et mori lucrum | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00625 | R | Signum refulget in caelo mulier amicta velo radii solaris coronata sideribus lunam subjecit pedibus laudis temporalis | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00624a | V | Mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium ejus | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00624 | R | Gaude prole tali nata ex te o Merania laude cujus honorata jubilat Silesia haec est Hedwigis beata refulgens per prodigia | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00623 | W | Speciosa et pulchra tua | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00622 | A | Dictis evangelicis aurem impendebat quodquod dici poterant missas audiebat | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00621 | A | A lege tori libera viri de consensu virtutum agit opera cordis in ascensu | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00620 | A | Mundanis honoribus finem volens dare haec ad vitam caelibem coepit anhelare | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00619 | A | Christianis cultibus prolem mancipatam sub honestis moribus servat educatam | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00618 | A | Potita matrimonio prole dotatur nobili sed castitatis optio voto manet immobili | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00617 | A | Ex praeclaro conubio nata ducis Meraniae copulatur conjugio Henrico duci Silesiae | Hedwigis | 11 years 10 months ago |
| a00616 | I | Assunt sollemnia Hedwigis beatae canat ecclesia cum jucunditate | Hedwigis | 11 years 11 months ago |
| a00615 | A | Gaude solum Silesiae nam tua colona Hedwigis decus Trebnitiae nobilis matrona facta caelestis patriae civis et patrona transit ad culmen gloriae regni cum corona | Hedwigis | 11 years 11 months ago |
| a00614 | A | Hedwigis celebris cujus clarissima crebris fama nitet signis omni modulamine dignis | Hedwigis | 11 years 11 months ago |
| a00613 | A | Digna fide domina tibi de meritis meritorum rex hodie dat regna pie super astra polorum | Hedwigis | 11 years 11 months ago |
| a00612 | A | Lux celebris micat in tenebris dulcedine plena ecclesia fulget hodie matrona serena | Hedwigis | 11 years 11 months ago |
| a00611 | A | Fulget in orbe dies hodie celeberrima toto gaudia millesies repetamus supplici voto | Hedwigis | 11 years 11 months ago |
| a00610a | V | Astitit regina a dextris dei in vestitu deaurato circumdata varietate | Hedwigis | 11 years 11 months ago |
| a00610 | R | Sit laus dei filio in sollemni praemio Hedwigis beatae cujus interventio sit nostra tuitio in adversitate | Hedwigis | 11 years 11 months ago |
| a00609a | V | Et haec erat in omnibus famosissima quoniam timebat deum valde | Hedwigis | 11 years 11 months ago |
| a00609 | R | Orta stirpe regia fertur ad humilia ut sit in exemplum quare plena gratia refulgens per omnia Christo fit in templum | Hedwigis | 11 years 11 months ago |
| a00608a | V | Accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit bracchium suum | Hedwigis | 11 years 11 months ago |
| a00608 | R | Felix illa femina lacrimarum flumina orans profundebat vincens quaeque crimina semper mentis lumina sursum dirigebat | Hedwigis | 11 years 11 months ago |
| 004652.1 | A | Rex fine fine manens miseris tu parce ruinis praemia concedens et tua cuncta regens | Dom. 1 Adventus | 12 years 10 months ago |
| 601975.1 | R | Quomodo in me fiet hoc quem virum non cognosco dixit Maria ad angelum spiritus sanctus in te descendet et virtus altissimi obumbrabit tibi et quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei | Dom. 1 Adventus | 12 years 10 months ago |