Dom. 1 Adventus
1st Sunday of Advent
Feast code:
01011000
Related chants
Displaying 1 - 50 of 255 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
001074 | I | Ecce venit rex occurramus obviam salvatori nostro | Dom. 1 Adventus |
001198 | A | Ab antiquis nos audivimus ex ore prophetarum quia ipse est qui venturus est cujus virga floruit de radice Jesse habens imperium super omnia regna mundi | Dom. 1 Adventus |
001523 | A | Audite verbum domini gentes et annuntiate illud in finibus terrae et in insulis quae procul sunt dicite ecce salvator noster adveniet et jam nolite timere | Dom. 1 Adventus |
001737 | A | Bethleem non es minima in principibus Juda ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum | Dom. 1 Adventus |
001737:cs | A | Betléme nejsi najmenší mezi kniežatstwem židovským neb z tebe vynde vódce jenž zpraví mój lid israhelský ale on spasen učiní lid svój ot jich hřiechóv | Dom. 1 Adventus |
002200 | A | Dicite filiae Sion ecce rex tuus veniet tibi mitis ut salvet te | Dom. 1 Adventus |
002201 | A | Dicite filiae Sion ecce rex tuus veniet tibi Sion noli timere ecce rex tuus veniet | Dom. 1 Adventus |
002398 | A | Dominum salvatorem nostrum exspectamus qui dat salutem corpori nostro et confirmet in nobis claritatem suam | Dom. 1 Adventus |
002509 | A | Ecce dominus veniet et omnes sancti ejus cum eo et erit in die illa lux magna alleluia | Dom. 1 Adventus |
002510 | A | Ecce dominus veniet quem Joannes praedicabat venturum esse cum gloria | Dom. 1 Adventus |
002527 | A | Ecce nomen domini venit de longinquo et claritas ejus replet orbem terrarum | Dom. 1 Adventus |
002552 | A | Ecce veniet propheta magnus et ipse renovabit Jerusalem alleluia | Dom. 1 Adventus |
002671 | A | Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus domini in vertice montium | Dom. 1 Adventus |
002678 | A | Erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum | Dom. 1 Adventus |
002916 | A | Gabriel angelus locutus est Mariae dicens ave gratia plena dominus tecum benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui | Dom. 1 Adventus |
003134 | A | Hora est jam nos de somno surgere et aperti sunt oculi nostri surgere ad Christum quia lux vera est fulgens in caelis | Dom. 1 Adventus |
003244 | A | In illa die stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lac et mel alleluia | Dom. 1 Adventus |
003302 | A | In tuo adventu erue nos domine | Dom. 1 Adventus |
003509 | A | Jucundare filia Sion exsulta satis filia Jerusalem alleluia | Dom. 1 Adventus |
003559 | A | Laetabitur deserta et exsultabit solitudo et florebit sicut lilium alleluia | Dom. 1 Adventus |
003579 | A | Lapides qui sunt in via removete quia dominus noster veniet cum salute | Dom. 1 Adventus |
003697 | A | Maria dixit putas qualis est ista salutatio quia conturbata est anima mea et quia paritura sum regem qui claustrum virginitatis meae non violet | Dom. 1 Adventus |
003792 | A | Missus est angelus Gabriel a deo in civitatem Nazareth ad virginem Mariam desponsatam Joseph et dixit ei spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei dixit autem Maria ecce ancilla domini fiat mihi secundum verbum tuum alleluia | Dom. 1 Adventus |
003967 | A | Nox praecessit dies autem appropinquabit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis sicut in die honeste ambulemus | Dom. 1 Adventus |
004133 | A | Omnes sitientes venite ad aquas quaerite dominum dum inveniri potest alleluia | Dom. 1 Adventus |
004502 | A | Qui venturus est veniet et non tardabit jam non erit timor in finibus nostris | Dom. 1 Adventus |
004652.1 | A | Rex fine fine manens miseris tu parce ruinis praemia concedens et tua cuncta regens | Dom. 1 Adventus |
004655 | A | Rex noster adveniet Christus quem Joannes praedicavit agnum esse futurum | Dom. 1 Adventus |
004828 | A | Scientes quia hora est jam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus nox praecessit dies autem appropinquabit | Dom. 1 Adventus |
004935 | A | Sicut fulgur exit ab oriente et paret in occidente ita erit et adventus filii hominis | Dom. 1 Adventus |
005006 | A | Spiritus sanctus in te descendet Maria ne timeas habebis in utero filium dei alleluia | Dom. 1 Adventus |
005229 | A | Tuam domine excita potentiam et veni ad salvandum nos | Dom. 1 Adventus |
005321za | AV | Nunc dimittis servum tuum ... | Dom. 1 Adventus |
005324 | A | Veni et libera nos deus noster | Dom. 1 Adventus |
006066 | R | Alieni non transibunt per Jerusalem amplius nam in illa die stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lac et mel dicit dominus | Dom. 1 Adventus |
006066a | V | Ego veniam dicit dominus et sanabo contritionem populi mei | Dom. 1 Adventus |
006066b | V | Ego veniam dicit dominus et dissolvam jugum captivitatis vestrae | Dom. 1 Adventus |
006066c | V | In illa die salvabitur Juda et Israel habitabit confidenter | Dom. 1 Adventus |
006066d | V | Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum ante faciem domini quoniam venit | Dom. 1 Adventus |
006066za | V | Deus a Libano veniet et sanctus de monte umbroso et condenso | Dom. 1 Adventus |
006066zb | V | Non transibit per eam | Dom. 1 Adventus |
006103b | V | Casta parentis viscera caelestis intrat gratia venter puellae bajulat secreta quae non noverat | Dom. 1 Adventus |
006128 | R | Aspiciebam in visu noctis et ecce in nubibus caeli filius hominis venit et datum est ei regnum et honor et omnis populus tribus et linguae servient ei | Dom. 1 Adventus |
006128a | V | Ecce dominator dominus cum virtute veniet | Dom. 1 Adventus |
006128b | V | Potestas ejus potestas aeterna quae non auferetur et regnum ejus quod non corrumpetur | Dom. 1 Adventus |
006129 | R | Aspiciens a longe ecce video dei potentiam venientem et nebulam totam terram tegentem ite obviam ei et dicite nuntia nobis si tu es ipse qui regnaturus es in populo Israel | Dom. 1 Adventus |
006129.1 | R | Aspiciens a longe ecce video dei potentiam venientem et gloriam ejus totam terram tegentem ite obviam ei et dicite ostende nobis faciem tuam qui regnas in aeternum in populo Israel | Dom. 1 Adventus |
006129a | V | Quique terrigenae et filii hominum simul in unum dives et pauper | Dom. 1 Adventus |
006129b | V | Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Joseph qui sedes super cherubim | Dom. 1 Adventus |
006129c | V | Tollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit | Dom. 1 Adventus |