Concordance spelling suggestion details

Database: MMMO
Correction: coelicolae → caelicolae
Affected chants: 2

CorrectionFull textURL
coelicolae → caelicolaeJubilemus fratres mei votiva laetitia | Beati Bartholomaei colentes solemnia | Quem doctorem dum sortitur tenebrarum patria | Verae lucis insignitur sacramentis India | Ibi verbis et exemplis multa plebis milia | Lucrifecit fusis templis et eorum gloria | O praedicanda quae divina gessit manus per eum miracula | Silent infanda quae solebat dare vanus Astaroth oracula | Incendi se daemonium clamat per pseustitium tace pestis Dei testis inquit damnatissima | Aeger ad haec convaluit grates quantas valuit agens Deo et cum eo turba devotissima | Deprecatur rex pro nata morbo Polymius lunatico vexata moxque laetatur sanata | Hoc affinis et remota cum rege pariter provincia permota baptizatur paene tota | Rex Astrages de germani fide dolet et immani succensus insania | Sanctum sibi praesentari jubet atque fustigari securum ad omnia | Hinc ad ictus et ad poenas cumulando dat habenas tyranni nequitia | Sed ad poenas et ad ictus Christi miles stat invictus adjutrice gratia | Post vivus decoriatur ad summa ludibria | Ad extremum decollatur complendo martyria | Ergo coram assitentes et trophaei recensentes hujus natalitia | Praesens ipse visitare serve Dei nos dignare paterna clementia | Eme nobis apud Deum beate apostole prece pia | Ut cantemus ante eum perennes coelicolae alleluiahttps://musmed.eu/chant/123716
coelicolae → caelicolaeConcelebremus sacram huius diei euprepiam | In qua sunt resoluta pulchri corporis fausta climata | Hinc pretiosa probi Martialis meta | Spiritus astra membra complectentur arva | Poli vindicarunt sua similia namque sibi arida | Simpla usia bis caesa stelligera sede ac florigera | Hinc claret coelo animam esses petitam terris et tunicam | Sic coeuntia dicaverunt elegans Deo doma | Ergo hujus clara sancti sollemnia fit ut utra agmina | Quippe terrestria atque nihilominus cola coelestia | Illa merita decenter alma haec ob dogmata inclita et sancta miracula | Cives coelicolae ut collegam omnis suum uti apostolum Aquitania | Eja igitur egregia regio tollens in excelsa alma dic odas | Quo exstat Basileo icte tibi primas | Cosmum salvans omnique presura liberans ut nobilis pars apostolica | Unde rogamus te nostri patriarcham | Adeptam quo nobis deseras veniam | Fungi aeterna tecum doxahttps://musmed.eu/chant/191318

Back to concordance spelling suggestions